Zona temporalis
Zona temporalis vel horaria seu circulus temporalis[1] est orbis terrarum regio cui, eo consilio ut res legitimae, commerciales, socialesque ordinentur, est aequabile tempus publicum, quod "tempus loci" seu "hora loci propria"[2] usitate appellatur. In meridiano omnia loca idem tempus habent. Duo tempora localia una hora inter se differunt si meridiani istorum locorum quindecim gradibus inter se distant. Quam ob rem idealiter? zona temporalis seu horaria definitur duobus meridianis quindecim gradibus inter se distantibus. Meridianus primarius trans Grenovicum currit. Ergo zona primaria haec terrarum orbis regio est quae ab hoc meridiano primario et occidentem et orientem versus septem gradus et dimidium extenditur.
Re vera autem zonae temporales non solum hac methodo mathematica definiuntur sed etiam rebus politicis et geographicis.
Zonae temporales publicae
recensereHistoria
recensereTempus Greenovici Medium[3] statutum est anno 1675, cum Observatorium Regium aedificatum est. Anno 1879 Sanford Fleming ideam zonae temporalis mundialis investus est.
Plures nationes, partes quoque nationum fortasse, hora aestiva utuntur. Saepius horologiis una hora datur vere ineunte quae reprenditur autumno ineunte. Exempli gratia, in Civitatibus Foederatis Americae, hora aestiva secundo die Solis mensis Marti incipit, et primo die Solis mensis Novembris finem habet. Dum hora aestiva est, horologium meridianam horam monstrat antequam sol ad punctum altissimum caeli perveniat. Tempus aestivum imprimis anno 1784 ab Americano Beniamino Franklin propositum est, etiam anno 1906 a Britannico Gulielmo Willett, et anno 1916 multae civitates hoc tempore utebantur ut, bello committo, energiam conservarent.
Exempla
recensereHaec exempla tempus variorum locorum dant hora 12:00 UTC, cum Tempus lucem servans (vel tempus aestatis, etc.) non valeat:
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Carolus Egger, Sermo Latinus Hodiernus: Acta Diurna
- ↑ Lexicon Recentis Latinitatis
- ↑ Nuntii Latini
Libri
recensere- Bowditch, Nathaniel. 1925, 1939, 1975. American Practical Navigator. Vasingtoniae: Government Printing Office.
- Hill, John C., Thomas F. Utegaard, et Gerard Riordan. 1958. Dutton's Navigation and Piloting. Annapolis: United States Naval Institute.
- Howse, Derek. 1980. Greenwich Time and the Discovery of the Longitude. Oxford: Oxford University Press. ISBN 0-19-218638-8.
- Palin, Michael. 1995. Pole to Pole. Bay Books. ISBN 0-912333-41-3.
Nexus externi
recensere- "The TZ database," apud situm twinsun.com
- "US Official Time Clock," apud situm time.gov
- "Date and Time Gateway," apud situm twiki.org (tempus praesens in maioribus urbibus)
- "W3C Note Datetime," apud situm w3.org
- "Calendaring and Scheduling Consortium," apud situm calconnect.org (grex ab IETF creatus)
- Tabulae geographicae mundi, inter quas sunt tabulae quae zonas temporales monstrant, apud situm lib.utexas.edu
- "Welt Zeitzone," apud situm de.wtzclock.com (zonae temporum mundi, Theodisce)