Hungaria
Hungaria[1] vel Ungaria[2] (Hungarice Magyarország 'Terra Hungarica') est res publica sui iuris in Europa Media sita. Caput est Budapestinum.
Territoria finitima: Slovacia, Ucraina, Romania, Serbia, Croatia, Slovenia, Austria
Locus: 47°0′0″N 19°0′0″E
Caput: Budapestinum
Gestio
Princeps: Thomas Sulyok
Praefectus: Victor Orbán
Consilium: Országgyűlés
Iudicium: Constitutional Court of Hungary
Situs interretialis
Populus
Commemoratio
Historia
recensereOrigines
recensereDe origine gentis Hungaricae sub iudice lis est: certum est linguam Hungaricam Indoeuropaeam non esse. Veri simile videtur Hungaricam familiae linguarum Uralicarum esse adnumerandam, etsi vocabula plurima e linguis Turcicis et ceteris linguis originem capiant.
Hungari, priusquam in regione ubi Hungaria nunc est, sedem figerent, nomadesque fuerunt (sicut Scythae) ac in Europa Orientali, "in Levedia" vixerunt (unde vero huc pervenerint nescitur). Levedia regio olim fuit, nisi rerum gestarum scriptores falluntur, inter fluvios Borysthenem et Tanaim sita, unde Hungari demigraverunt in terram quam Atelküzü sive Etelköz nominare solebant; quae regio in occidentali hodiernae Ucrainae territorio extendebatur traditur. Non liquet ex antiquis operibus utrum illo tempore Chazaros (gens Turcica, aeque nomades) dominos an solum socios habuerint. Postquam Bisseni, sive Patczinaciti, gens Hungaris infesta, colonias Hungaras in Etelköz, absente exercitu Hungarico, infestarunt, Hungari gravi necessitate coacti porro migraverunt, annoque 896 regionem Montibus Carpaticis cinctam (ubi nunc Hungaria est) occupaverunt, nationibus ibi habitantibus—Bulgaris, Slavis, Moravicis, Francis—feliciter debellatis.[3]
In Europa
recenserePostquam ergo Hungari duce Árpád anno 896 Pannoniam et quae circa sunt, occupaverunt, expeditiones bellicas fecerunt in diversa Europae regna, partim, ut potestatem suam in Pannonia tutiorem redderent terrorem vicinis populis inicientes, partim, ut penitius Europam Occidentalem cognoscerent. Longum foret has expeditiones sigillatim recensere: certe, Hungaricae turmae usque ad Franciam, Hispaniam, ac Byzantium pervenerunt. Equos habebant non magnos, sed fortes ac calorem frigusque aeque tolerantes; et, quantopere arcu sagittisque valerent, satis testatur oratio illius temporis: "A sagittis Hungarorum libera nos Domine!" Diu ergo nullus fuit populus qui exercitum Hungaricum superare posset; sed Germani tandem, artibus Hungarorum in proelio intellectis (postquam enim Hungari simulanter terga verterunt, hostem palantem subito aggredi solebant), exercitum magnum conlegerunt, ac ad Merseburgam (933), tum ad Augustam Vindelicorum (sive Augsburgum) anno 955 Hungaros maxima clade vicerunt. Qua calamitate compulsi Hungari expeditionibus finem fecerunt, ac non multo post Geysa, dux Hungarorum (971–997) nuntios in Germaniam misit ad sacerdotes christianos in Pannoniam invitandos.
Geysa mortuo, Stephanus, Geysae filius, a proceribus princeps electus est. Qui genero suo Koppányio, qui regnum capessere voluisset, feliciter debellato. a Sancta Sede coronam adeptus die 25 Decembris anni 1000 coronatus est. Qui Stephanus, primus Hungariae rex (1000–1038) religionem Christianam in regno stabiliavit. Dioeceses decem, ac archidioeceses duo condidit; plura monasteria fundavit; plurimae denique leges, quibus mores Christiani inter Hungaros tum plerumque paganos propagarentur, ab eodem Stephano latae sunt. Regnum ille in comitatus dividit, ad quos comitatus gubernandos comites sive ispános creavit; Hungariam a hostibus fortiter defendit, immo limites regni cum Deo dilatavit. Nil mirum est, anno 1083, tempore Ladislai I, (sancti), illum Stephanum canonizatum sive sanctum proclamatum esse.
Post mortem Stephani in tantam miseriam Hungaria est redacta, ut haud procul abesset, quin omnia, quae a rege primo piissimo aedificata essent, prorsus delerentur. Longius esset nunc recensere, quot bella externa ac, quod peius est, civilia, quot rebelliones paganorum Hungarorum fidem Christianam repudientium secuta essent. Ladislaus I, postquam anno 1077 rerum potitus est, fortissima manu hostes et exteros et intestinos debellavit, atque mores Hungarorum legibus severis compescuit. Rex est beatissimae memoriae, quem adhuc viventem Hungari venerati sunt; post mortem vero eius (1095) plurima carmina fabulasque de eo composuerunt. Ladislaus a pontifice Romano in fine saeculi 12 canonizatus est.
Saeculum undevicesimum
recensereHungaricae quidem nationi saeculum undevicesimum maximi momenti est, quum et Romanticismus Hungarorum in litteris hinc ortus sit et res novae Hungaricae contra imperium Austriae (annis 1848/49) illo in saeculo factae sint.[4]
Praetereā autem saepissime nexa est emotio Romanticismi cum eisdem rebus novis - aliis in terris talis nexus inter Romanticismum et res politicas vix invenitur.
Multi poetae rebus novis māximē favebant - exempli grātiā Alexander Petőfi carmen polticum notissimum scripsit quod die 15 Maii 1848 abs grege iuvenum in scalis Theatri Nationalis Budapestini magna voce palam cantatum est.
Qua de causa dicitur cantum carminis rerum novarum initium fuisse.
En pars carminis celeberrima, qua Petőfi congregationem populi ante theatrum ad fatum rectum eligendum exhortatur:
“ | Simusne servi vel liberi? /
Hoc rogo - nunc seligatis! |
” |
“ | Rabok legyünk vagy szabadok? /
Ez a kerdés, válasszatok! |
” |
Etiam hodiernis diebus Hungari memores manent rerum novarum creduntque amorem erga patriam per memoriam firmari. Immo dies festus (15 Martii) ad eventum rerum novarum celebrandum institutus est.[5]
Saeculum vicesimum
recensereHungaria in bello mundano primo velut pars Imperii Austro-Hungarici apparuit, civitatis quae ab anno 1867 constitit. Imperium id bellum gessit una cum Germania contra Imperia Foederata inter annos 1914 et 1918. Imperium Austro-Hungaricum victum et dilapsum est anno 1918. Anno 1920, Hungaria ob cladem in bello divisum est perdens maximam suae areae partem. Propter quod Hungariae praesentis populus est integer, id est Hungaria facta est civitas nationalis. Inter duo bella mundana Hungaria erat "regnum sine rege," gubernatore Nicolao Horthy dirigebatur inter 1920 et 1944. Ab 1938 ad 1941 Hungaria pluries denuo nacta est partes ex sublatis areis a vicinis suis. Post secundum bellum mundanum Hungaria sub iugo communismi gemebat. Tunc politici homines multos supprimebant, velut Gabriel Péter, famosus vigilis secretus summus.
Regiones
recensereHungaria in undeviginti partes divisa est. Terram praeterea flumen Danuvius duas in partes dividit. Inde ad occidentem sita est Pannonia, quae quondam ad Imperium Romanum pertinebat. Budapestinum, urbs maxima Hungariae, situm est ad oram Danuvii, qui eam in duas partes dividit, quarum occidentalis est Buda, orientalis autem Pestinum. In Hungaria imprimis plana adsunt at etiam habentur montes humiliores. Lacus maximus est Pelso, qui in media Pannonia situs est. In Pannonia inferiore, iuxta Pelsonem, colles et montes adsunt. In Pannonia superiore plana sunt parva. Altera Hungariae pars est ad orientem ab Pannonia. Haec duas continet regiones, quarum maior est in meridie et in medio, Plana appellata; in regione septentrionali sunt montes et colles parvi.
Litterae
recensereMedium aevum
recensereInter prima opera abs Hungaris scripta opusculum historicum Gesta Hungarorum numeratur.[6]
Litterae Hungarice scriptae originem suam abs quadam oratione in medio aevo compositā capiunt, quae sub titulo Oratio Mortis et Prex (Hungarice Halotti beszéd és könyörgés) nota est.[7]
Renascentia
recensereRenascentia Hungariae iam saeculo quinto decimo florabat, quo Ianus Pannonius, Bálint Balassy aliique auctores multa praeclara carmina Latine composuerunt.[8] Quibus literis rex Matthias maxime favebat.
Saeculum septimum decimum
recensereDum bellum contra Turcorum imperium gerebatur, Nicolaus Zrínyi scripsit opus de proelio urbis Sigethi, quae Turcis obsidebatur.[9] Nicolaus Zrínyi contendit sese et pennā et ense pro libertate Hungariae certavisse.
Saeculum undevicesimum
recensereSaeculo undevicesimo Alexander Petőfi[10] et Mór Jókai[11] opera Romanticismi scripsere - exempli gratiā et carmen nationale et opusculum „Filii hominis corde lapideo praediti“ (Hungarice A kőszívű ember fiai) illo tempore composita sunt.
Saeculum vicesimum
recensereEtiam extra fines Hungaricas notus est Emericus Kertész, qui anno 2002 ob opus suum „Sine fato“ (Hungarice „Sorstalanság“) Praemio Nobeliano laureatus est.[12]
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Forma usitatissima, e.g. in Hofmanni Lexico universali (Lugduni Batavorum: 1698), p. 550.
- ↑ Forma non rara, e.g. in Decretis, constitutionibus, et articulis regum inclyti regni Ungariae (Tyrnaviae: 1696).
- ↑ Haec omnia ex magna parte ex opere Constantini Porphyrogeniti, imperatoris Constantinopolitani condisci possunt, quod de administrando imperio inscribitur, in quo opere multa de Hungaris antiquis leguntur.
- ↑ https://marcius15.kormany.hu/a-12-pont-tortenete-2012
- ↑ https://marcius15.kormany.hu/a-12-pont-tortenete-2012
- ↑ https://mek.oszk.hu/19800/19808/19808.pdf
- ↑ https://hu.m.wikisource.org/wiki/Halotti_beszéd_és_könyörgés
- ↑ https://daten.digitale-sammlungen.de/0001/bsb00010204/images/index.html?fip=193.174.98.30&id=00010204&seite=2
- ↑ https://epa.oszk.hu/00000/00001/00197/pdf/ITK_EPA00001_1955_04_464-465.pdf
- ↑ https://commons.m.wikimedia.org/wiki/Category:Sándor_Petőfi?uselang=de
- ↑ https://de.m.wikisource.org/wiki/Mór_Jókai
- ↑ https://www.adk.de/de/akademie/mitglieder/index.htm?we_objectID=54931
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Hungariam spectant. |
Lege Οὑγγαρία ("Hungaria") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam |
Situs geographici et historici: Locus: 47°0′0″N 19°0′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия |
Civitates |
Albania · Andorra · Armenia · Atropatene · Austria · Belgica · Bosnia et Herzegovina · Britanniarum regnum · Bulgaria · Cechia · Civitas Vaticana · Croatia · Cyprus · Dania · Estonia · Finnia · Francia · Georgia · Germania · Graecia · Helvetia · Hibernia · Hispania · Hungaria · Islandia · Italia · Lettonia · Lichtenstenum · Lituania · Luxemburgum · Macedonia Septentrionalis · Melita · Moldavia · Monoecus · Mons Niger · Nederlandia · Norvegia · Polonia · Portugallia · Romania · Russia · Ruthenia Alba · Serbia · Sanctus Marinus · Slovacia · Slovenia · Suecia · Turcia · Ucraina |
---|---|
Civitates statu dubio |
Abascia · Carabachia Superior · Cyprus septentrionalis · Donetskensis · Kosovia · Luganskensis · Ossetia Meridionalis · Transnistria |
Territoria obnoxia et statu dubio |
Acroterium et Decelea · Caesarea insula · Crimaea · Faeroae · Gibraltaria · Lisia · Riduna · Monapia · Sargia |
Austria • Belgica • Bulgaria • Cechia • Croatia • Cyprus • Dania • Estonia • Finnia • Francia • Germania • Graecia • Hibernia • Hispania • Hungaria • Italia • Lettonia • Lituania • Luxemburgum • Melita • Nederlandia • Polonia • Portugallia • Romania • Slovacia • Slovenia • Suecia Capsae cognatae: Duces civitatum • Primi ministri | |
Iosephus Antall 1990 • Petrus Boross 1993 • Iulius Horn 1994 • Victor Orbán 1998 • Petrus Medgyessy 2002 • Franciscus Gyurcsány 2004 • Gordonus Bajnai 2009 • Victor Orbán 2010 | |
Zoltán Balog (2012–2018) • Andrea Bártfai-Mager (2018–) • Tibor Benkő (2018–) • Alexander Fazekas (2010–2018) • Thomas Fellegi (2010–2012) • Gergely Gulyás (2018–) • Csaba Hende (2010–2015) • Nicolaus Kásler (2018–) • Lajos Kósa (2017–) • Ioannes Lázár (2010–2018) • Ioannes Martonyi (2010–2014) • Georgius Matolcsy (2010–2013) • Stephanus Nagy (2018–) • Tiburtius Navracsics (2010–2014) • Victor Orbán • Ladislaus Palkovics (2018–) • Alexander Pintér • Nicolaus Réthelyi (2010–2012) • Antal Rogán (2015–) • Zsolt Semjén • Susanna Serényi (Németh Lászlóné; 2011–2014) • Nicolaus Seszták (2010–2018) • Stephanus Simicskó (2015–2018) • Ioannes Süli (2017–) • Petrus Szijjártó (2014–) • Ladislaus Trócsányi • Michaël Varga (2012–) Opus geopoliticum • Porta Unionis Europaeae • Porta Hungariae • Consilia ministrorum civitatum Europaearum hodiernarum Capsae cognatae: Consilium Bajnai 2009–2010 | |
Comitatus Bácsiensis et Cumania Minor (I) · Comitatus Baranyiensis (II) · Comitatus Bekesiensis (III) · Comitatus Borsodiensis et Abaujvariensis et Zempliniensis (IV) · Comitatus Csongradiensis et Csanadiensis (V) · Comitatus Albensis (VI) · Comitatus Jauriensis et Mosoniensis et Soproniensis (VII) · Comitatus Hajdocinalis et Bihariensis (VIII) · Comitatus Hevesiensis (IX) · Comitatus Jazyga et Cumania Maior et Szolnokiensis (X) · Comitatus Comaromiensis et Strigoniensis (XI) · Comitatus Neogradiensis (XII) · Comitatus Pestiensis (XIII) · Comitatus Simigiensis (XIV) · Comitatus Szabolcsensis et Szathmariensis et Beregiensis (XV) · Comitatus Tolnensis (XVI) · Comitatus Castriferreus (XVII) · Comitatus Vesprimensis (XVIII) · Comitatus Zaladiensis (XIX) | |
Stephanus I (1000–1038) Petrus Orseolus (1038–1041) — Samuel Aba (1041–1044) — Petrus Orseolus (iterum) (1044–1046) — Andreas I (1046–1060) — Bela I (1060–1063) — Salomon (1063–1074) — Geza I (1074–1077) — Sanctus Ladislaus I (1077–1095) — Colomanus (1095–1116) — Stephanus II (1116–1131) — Bela II (1131–1141) — Geza II (1141–1162) — Stephanus III (1162–1172) — Ladislaus II (1162–1163) — Stephanus IV (1163–1165) — Bela III (1172–1196) — Emericus (1196–1204) — Ladislaus III (1204–1205) — Andreas II (1205–1235) — Bela IV (1235–1270) — Stephanus V (1270–1272) — Ladislaus IV (1272–1290) — Andreas III (1290–1301) — Venceslaus (1301–1305) — Otto (1305–1307) — Carolus I (1307–1342) — Ludovicus I (1342–1382) — Maria (1382–1395) — Carolus II (1385–1386) — Sigismundus (1395–1437) — Albertus (1437–1439) — Vladislaus I (1439–1444) — Ladislaus V (1444–1457) — Matthias Corvinus (1458–1490) — Vladislaus II (1490–1516) — Ludovicus II (1516–1526) — Ferdinandus I (1526–1564) — Maximilianus (1564–1576) — Rudolphus (1576–1608) — Matthias II (1608–1619) — Ferdinandus II (1619–1637) — Ferdinandus III (1637–1657) — Ferdinandus IV (1647–1654) — Leopoldus I (1657–1705) — Iosephus I (1705–1711) — Carolus III (1711–1740) — Maria Theresia (1740–1780) — Iosephus II (1780–1790) — Leopoldus II (1790–1792) — Franciscus I (1792–1835) — Ferdinandus V (1835–1848) — Franciscus Iosephus I (1848–1916) Carolus IV (1916–1918) | |