Theogonia
Theogonia (Graece Θεογονία) est carmen ex 1020 versibus constans, cuius auctor, Hesiodus, circa annum 700 a.C.n. floruit Graeceque composuit. Tractat originem et genealogiam deorum Graecorum, quod traditur initium omnis universi chaos deinde Uranus et Gaea fuisse. Exemplum poesis didacticae esse habetur. Poeta regnum Iovis glorificare voluit, iustitiam ei tribuendo.
Philologi hodierni interpolatas partes a genuino textu Hesiodico distinguere conantur.
De argumento
recensereHesiodus, antequam de origine universi et ortu deorum canere incipit, diserta dedicatione (Theog. 1-52) non solum Heliconiades musas sed etiam inspirationem poeticam laudat, musasque incitat, quae "multa mendacia dicere veris similia" sciant sed, si velint, etiam vera loquantur.[1] Nam musae "praesentia futuraque et praeterita memorant" (Theog. 38) et "oblivionem malorum solaciumque curarum" (Theog. 55) praebent.[2]
In principio Chaos, inmensa quaedam abyssus tenebricosa, et Gaea et Eros in mundo comparent. Hesiodus, ubi aut quomodo haec numina aut elementa oriantur, non contemplatur. Gaea terra mater est, ex qua oritur mundus noster. Gaea, forma adspectabilis et exacta, contraria est obscuritati Chai. Postea ex ea nascuntur "sine ullius amore" Uranus (caelum) et montes et Pontus (mare), et ex Gaiae cum Urano et Ponto coniunctione plures nascuntur dei. Cum Urano Gaea Titanas, primigenia deorum, genuit. Tartarus autem altum est spatium subterraneum, quod apud posteros profundissimus esse putabatur inferorum angulus, ubi homines et dei, qui magna scelera commiserunt, aeternas patiuntur poenas. Eros apud Hesiodum magna est vis naturae, amor sive cupido rudis et primitivus.
Usus confusis opinionibus a maioribus acceptis, quae ad deorum inter se necessitudines pertinent, Hesiodus cognationum rationes concinnavit. Magna pars Theogoniae, ex quo quisque natus sit, explicat. Nam Hesiodus numerosas Gaeae, Noctis, Ponti, Titanumque proles numerat. Mundus mythorum variis monstris primordialibus scatet, inter quae Cerberus, Hydra, Chimaera, Sphinx celeberrima sunt. Similiter Hesiodus etiam Iovis aliorumque deorum proles stemmatibus ordinat.
Hesiodus maxime de mundo, qui ante imperium deorum Olympiorum fuit, memorat. In Theogonia auctoritas mythorum Babyloniorum cerni potest, in quibus gesta deorum etiam fabulis de certaminibus imperii describuntur. Primum certamen inter Uranum patrem et Cronum filium committitur. Cronus Uranum castrat, praecisaque genitalia in spumabundum mare conicit. Ex spuma (ἁφρός, aphros) maris exinde nascitur Aphrodite (sive Venus), terribilis dea amoris. Proximum certamen imperii inter Titanas et deos Olympios committitur. Nam Zeus (sive Iuppiter), Croni et Rheae filius, Crono everso patre rex deorum fit. Titanes contra generationem Olympiam insurgunt, sed longo proelio victi in Tartarum deiciuntur. Sequitur regnum deorum Olympiorum.
Ex praecipuis mythis Hesiodeis est fabula de Prometheo, nam Prometheus Iovem decipere conatur carnem hostiae pelle, ossaque nitida pinguedine tegendo. Hoc explicat mytho, cur homines deis ossa et adipes sacrificarent et ipsi carnem hostiarum ederent. Prometheus etiam ex deis subripit ignem hominibus denegatum, eundemque hominibus adfert. Zeus autem in poenam mittit feminam indicto nomine, quae quidem apud posteros Pandora nominabatur. Ex illa enim virgine ab Iove missa "perníciosum est genus et gens mulierum, clades ingens, quae mortales inter homines habitant.[3] In asperis invectis misogynaeis Hesiodus mulieres comparat cum fucis, qui in alveariis commodis intus permanentes alienum laborem suum in ventrem metunt.[4]
Hesiodi oratio in stemmate genealogico deorum Olympiorum desistit. Ultimi versus carminis (901-1020) de deorum coniugiis et prole tractantes posterius, fortasse sexto saeculo, addita emendatave sunt; vocabula et opiniones ad saeculum quintum referri videntur.
De auctoritate apud posteros
recensereTheogonia magno opere apud posteros valuit, nam et philosophi et poetae tam antiquitatis quam posteritatis materiam rerum ex mythis ab Hesiodo traditis et conformatis traxerunt. Itaque contemplationes philosophorum ad ortum mundi pertinentes narrationibus suis praesagit. Hesiodus elementa naturae ita disposuit, ut ex Chao forma carenti ad Cosmi ordinem progressio fieret, et quidem per certamina imperii. Qua explicatione propositum est exemplar omnium futurarum aedificationum mythologiae Graecae.
Editiones
recensere- F. S. Lehrs, Fridericus Dübner, edd., Hesiodi Carmina; Apollonii Argonautica; Musaei Carmen de Herone et Leandro; Coluthi Raptus Helenae; Quinti Posthomerica; Triphiodori Excidium Ilii; Tzetzae Antehomerica, etc. (Lutetiae: Didot, 1840) (Graece, Latine) Textus apud archive.org
- David Iacobus van Lennep, Hesiodi Theogonia, Amstelodami, 1843 Textus apud archive.org
- Collection des Universités de Franceː Hésiode, Théogonie, Les Travaux et les Jours, Le Bouclier, texte établi et traduit par Paul Mazon, Les Belles Lettres, 1928 Recensio critica Altera recensio critica
Notae
recensere- ↑ Theog. 27-28 ἴδμεν ψεύδεα πολλὰ λέγειν ἐτύμοισιν ὁμοῖα, / ἴδμεν δ’ εὖτ’ ἐθέλωμεν ἀληθέα γηρύσασθαι. Cf. Πολλὰ ψεύδονται ἀοιδοί.
- ↑ De quaestione, an Hesiodus re vera auctor praefationis sit, vide Méautis 1939.
- ↑ Theog. 591-592 ὀλοίιόν ἐστι γένος καὶ φῦλα γυναικῶν, πῆμα μέγ᾽, αἳ θνητοῖσι μετ᾽ ἀνδράσι ναιετάουσιν.
- ↑ Theog. 863-598.
Plura legere si cupis
recensere- Gilbert Andrieu, Pour comprendre la "Théogonie" d'Hésiode, l'Harmattan, 2014.
- Dominique Arnould, "Les noms des dieux dans la Théogonie d’Hésiode : étymologies et jeux de mots", Revue des Études Grecques, 2009ː 1-14
- Lamberti Barlæi, græcæ linguæ in academia Lugduno-Batavâ professoris eximii, in Hesiodi Theogoniam commentarius luculentus. Lugduni Batavorum, 1658
- Jacques Boulogne, "Du catalogue à la généalogie : Hésiode, Théogonie, 11-21", Kernos, 2006ː 47-57
- Dominique Briquel, "La “Théogonie” d’Hésiode. Essai de comparaison indo-européenne", Revue de l'histoire des religions, 1980ː 243-276
- Sébastien Dalmon, "Les Nymphes dans la Théogonie hésiodique", Pallas, 2011ː 109-117
- Nicolas Destobbeleire, 'Interprétations de la Théogonie d’Hésiode', Les Cahiers Portalis, 2014ː 113-117
- Georges Méautis, Le prologue à la Théogonie d'Hésiode, Revue des Études Grecques, 1939ː 573-583
- Gérard Naddaf, "Hésiode, précurseur des cosmogonie grecques de type « évolutionniste », Revue de l'histoire des religions, 1986ː 339-364
- Jean-Bernard Paturet, Méditations sur la Théogonie d'Hésiode, Topique, 2003ː 103-124
- Gabriella Pironti, Aphrodite et la violence dans la Théogonie d’Hésiode, Entre Ciel et Guerre, Presses universitaires de Liège, 2007ː 21-104
- Hans Schwabl, Hesiods Theogonie. Eine unitarische Analyse , Vindobonae, 1966 Recensio critica
- Kathryn Stoddard, The narrative voice in the theogony of Hesiod, Brill, 2004 Recensio critica Altera recensio critica
- Athanassia Zografou, Le lot exceptionnel d’Hécate dans la Théogonie d’Hésiode Chemins d'Hécate, Presses universitaires de Liège, 2010ː 23-54