Susanna Spaak (nata anno 1905; supplicio affecta in custodia die 12 Augusti 1944) fuit mulier Belgica. Spaak, quae Claudio Spaak, clari politici Pauli Henrici Spaak fratri, nupserat, inter secundum bellum mundanum societatem secretam Mouvement National Contre le Racisme condidit. Quae societas praecipue Iudaeis a nazistis vexatis, sicut Leopoldo Trepper, auxilium dabat. Huius operis gratia anno 1985 decorata est titulo iusto inter gentes.[1]

Nexus externi

recensere
  1. Susanna Spaak - Yad Vashem (Anglica)
 
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!