Spyridon Lamprus
Spyridon Pauli f. Lamprus (Graece Σπυρίδων Παύλου Λάμπρος; natus Corcyrae anno 1851; mortuus Peparetho anno 1919), filius Pauli Lampri numismatistae, fuit eruditus litterarum Graecarum aevi Byzantini, professor historiae et rector Universitatis Athenarum; sub rectoratu eius celebrata est annum 75um universitatis conditae. Fuit etiam primus minister Graeciae a die 10 Octobris 1916 usque ad diem 5 Februarii 1917. Mense Iulio eiusdem anni in exsilio missus est ad insulam Peparethum ut qui res politicas Graecas pro rege et contra Eleutherium Benizelum direxisset; ibi incarceratus mortuus est. Filia eius, nomine Lina Tsaldare, fuit minister rerum Europaearum inter annos 1956 et 1958.
Spyridon Lamprus rebus gestis studuit Lipsiae, Lutetiae, Berolini, Londinii, Vindobonae, sed praecipue apud Universitatem Athenarum sub tutela Byzantinistae Constantini Paparregopuli.
Tabula magistratuum et munerum
recensere- Professor historiae Universitatis Athenarum
- Rector Universitatis Athenarum
- Primus minister Graeciae 10 Octobris 1916 - 5 Februarii 1917
Opera
recensere- 1871 (editor) : Panagiotes Doxaras, Περὶ ζωγραφίας ("De pictura")
- 1879-1880 (editor) : Michael Acominatus Choniates, Michaelis Choniatae opera. 2 voll. Textus vol. 2
- 1885 (editor) : Constantinus Porphyrogenitus, Aristophanes Byzantius, Excerptorum de natura animalium libri duo; Aristophanis historiae animalium epitome. Berolini: Reimer Textus apud archive.org
- 1896 (cum Nicolao Polita) : Die Olympischen Spiele 776-1896
- 1903-1927 : Νέος Ἑλληνομνήμων ("Novum memoriale Hellenicum"), periodicum de rebus Byzantinis, voll. 1-21 Index fasciculorum pdf Tabula commentationum
Bibliographia
recensere- Τα κατά την εβδομηκοστήν πέμπτην αμφιετηρίδα της ιδρύσεως του Εθνικού Πανεπιστημίου (1837-1912) ["De anniversario 75o Universitatis Nationalis"]. Athenis, 1912
- Εις μνήμην Σπ. Λάμπρου ["In memoriam Sp. Lampri"]. Athenis, 1935