Abecedarium Arabicum
Abecedarium Arabicum (أبجدية عربية), vel alphabetum Arabicum, est systema scripturae pro nonnullis linguis Asianis et Africanis adhibitum, sicut linguis Arabica, Persica, et Urdu. Post abecedarium Latinum, id est alterum latissime adhibitum mundi abecedarium.[1]
Hoc abecedarium primum adhibitum est ad textus Arabice scribendos, praecipue Alcoranum, sacrum religionis Islamicae librum. Cum Islam in novis regionibus percrebresceret, abecedarium ad multas alias linguas scribendas adhibitum est, atque adeo praeter familiam Semiticam, ad quam Arabica pertinet. Exempla linguarum non Semiticarum abecedario Arabico scriptarum sunt linguae Persica, Urdu, Pashto, Baloch, Malay, Hausa (in Africa Occidentali), Mandinga[2], Swahili (in Africa Orientali), Balti, Brahui, Panjabi (in Pakistania), Casmirica, Sindhi (in India et Pakistania), Uyghur (in Sinis), Casachica (in Sinis), Kyrgyz (in Sinis), Atropatenice (in Irania), Kurdica (in Iraquia et Irania), et Turcica Imperii Ottomanici. Ut harum linguarum necessitates accommodentur, novae litterae et alia signa ad primum abecedarium addita sunt.
Scriptum Arabicum a dextra ad laevam in stilo cursivo scribitur, et viginti octo litteras principales habet. Cum signis quae optionem dant aliqui vocales designentur, scriptum abiad classificari potest. Sicut sunt varii manuscriptorum typorumque in abecedario Romano stili, scriptum Arabicum habet nonnullos calligraphiae stilos, qui Hijazi, Kufic, Naskh, Nastaʿlīq, Ruq'ah, Shahmukhi, Sini, et Thuluth amplectuntur.
Conlatio
recensereAbecedario Arabico sunt duo conlationis ordines. Primus ordo, abiad appellatus (أبجدي abjadī), de ordine abecedarii Poeni deductus, aliorum abecedariorum de abecedario Poeno deductorum similis est, sicut abecedarium Hebraicum; hic ordo etiam ad res numerandas adhibetur. Altero ordine, appellato hijāʼī (هجائي), litterae formae similes una digeruntur (vide infra); hic ordo adhibetur ubicumque indices nominum verborumque digeruntur, sicut in libris telephonicis, indicibus discipulorum, et dictionariis.
Litterae
recensereLitterae alif, dāl, ḏāl, rā, zāy et wāw (1, 8, 9, 10, 11 et 27 - cum "*") non coniunguntur ad sinistram.
sola | # | nomen | translitteratio | finalis | medialis | initialis | Unicodex/HTML | API |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|
ﺍ | 1. | alif | a, ā, i, u | ﺎ | ﺎ* | ﺍ* | ا | a, aː, ɑ, ɑː, i, ɨ, u |
ﺏ | 2. | bā' | b | ﺐ | ﺒ | ﺑ | ب | b |
ﺕ | 3. | tā' | t | ﺖ | ﺘ | ﺗ | ت | t |
ﺙ | 4. | ṯā' | ṯ | ﺚ | ﺜ | ﺛ | ث | θ |
ﺝ | 5. | ǧīm | ǧ | ﺞ | ﺠ | ﺟ | ج | ʤ |
ﺡ | 6. | ḥā' | ḥ | ﺢ | ﺤ | ﺣ | ح | ħ |
ﺥ | 7. | ḫā' | ḫ | ﺦ | ﺨ | ﺧ | خ | χ |
ﺩ | 8. | dāl | d | ﺪ | ﺪ* | ﺩ* | د | d |
ﺫ | 9. | ḏāl | ḏ | ﺬ | ﺬ* | ﺫ* | ذ | ð |
ﺭ | 10. | rā' | r | ﺮ | ﺮ* | ﺭ* | ر | r |
ﺯ | 11. | zāy | z | ﺰ | ﺰ* | ﺯ* | ز | z |
ﺱ | 12. | sīn | s | ﺲ | ﺴ | ﺳ | س | s |
ﺵ | 13. | šīn | š | ﺶ | ﺸ | ﺷ | ش | ʃ |
ﺹ | 14. | ṣād | ṣ | ﺺ | ﺼ | ﺻ | ص | sˁ |
ﺽ | 15. | ḍād | ḍ | ﺾ | ﻀ | ﺿ | ض | dˁ |
ﻁ | 16. | ṭā' | ṭ | ﻂ | ﻄ | ﻃ | ط | tˁ |
ﻅ | 17. | ẓā' | ẓ | ﻆ | ﻈ | ﻇ | ظ | ðˁ vel zˁ |
ﻉ | 18. | ʿain | ʿ | ﻊ | ﻌ | ﻋ | ع | ʕ |
ﻍ | 19. | ġain | ġ | ﻎ | ﻐ | ﻏ | ݇ | ɣ |
ﻑ | 20. | fā' | f | ﻒ | ﻔ | ﻓ | ف | f |
ﻕ | 21. | qāf | q | ﻖ | ﻘ | ﻗ | ق | q |
ﻙ | 22. | kāf | k | ﻚ | ﻜ | ﻛ | ك | k |
ﻝ | 23. | lām | l | ﻞ | ﻠ | ﻟ | ل | l |
ﻡ | 24. | mīm | m | ﻢ | ﻤ | ﻣ | م | m |
ﻥ | 25. | nūn | n | ﻦ | ﻨ | ﻧ | ن | n |
ﻩ | 26. | hā' | h | ﻪ | ﻬ | ﻫ | ه | h |
ﻭ | 27. | wāw | w, ū, u | ﻮ | ﻮ* | ﻭ* | و | w, u, uː |
ي | 28. | yā' | y, ī, i | ﻲ | ﻴ | ﻳ | ي | j, i, iː, ɨ, ɨː |
ة | tā' marbūta | -t, -a, (-h) | ﺔ | – | – | ة | t, a | |
ء | hamza1) | ʾ | – | – | – | ء | ʔ |
1)Etiam potest esse signum diacriticum ( أ إ ؤ ئ ).
Vocales
recensereAbecedarium Arabicum est abiad "impurum": scribuntur vocales longi, sed non breves; ergo, lectori necesse est linguam probe scire ut vocales absentis intellegat. Nihilominus, editiones Alcorani et libri didactici signa vocalizationis adhibent (e.g. super/sub consonante m=م: ma=مَ, mi=مِ, mu=مُ), sukūn (e.g. super consonante m=م: m=مْ) pro praetermissione vocalium et šadda (e.g. super consonante m=م: mm=مّ) pro geminatione (duplicatione consonantium) non exceptis.
Litterae additae
recensereNumeri
recensereHistoria
recenserePrela Arabica
recensereLinguae abecedario Arabico scriptae
recensereUsus abecedarii Arabici | |
---|---|
→ Civitates ubi scriptum Arabicum est solum orthographia publica. | |
→ Civitates ubi scriptum Arabicum adhibetur cum aliis orthographiis. |
Linguae nunc abecedario Arabico scriptae
recensereHodie, Irania, Afganistania, Pakistania, India, et Sinae sunt praecipuae civitates non Arabicae quae abecedarium Arabicum adhibent ad unam pluresve linguas civitatis scribendas, linguis Persica, Dari, Pashto, Panzabi, Urdu, Kashmiri, Sindhi, et Uyghur non exceptis.
Linguae olim abecedario Arabico scriptae
recensereAfrica
recensere- Lingua Batava Capitensis in Africa Australi
- Linguae Berber in Africa Septentrionali, praecipue lingua Tachelhit in Maroco
- Lingua Harari, a populo Harari Regionis Harari in Aethiopia adhibita.
- Lingua Malagasia in Madagascaria (scriptum appellatum abecedarium Sorabe)
- Linguae Nubianae
- Lingua Somalica (abecedarium Latinum post 1972 adhibuit; vide scriptum Wadaad)
- Linguae Songhay in Africa Occidentali, praecipue in Timbuctu
- Lingua Suahili (abecedarium Latinum abhinc saeculum undevicensimum adhibuit)
- Lingua Yoruba in Africa Occidentali (raro)
In multis gravissimis Africae Occidentalis linguis (Fula, Hausa, Mandinga[2], Wolof, et aliis), abecedarium Latinum in locis transcriptionum Arabicarum publice substitutum est ut literacy? et educatio promoveantur.
Europa
recensere- Lingua Albanica
- Lingua Aragonesa, lingua Lusitanica, et lingua Hispanica, cum Musulmani Paeninsulam Ibericam regerent (vide Aljamiado)
- Lingua Atropatenica in Atropatene (nunc in abecedariis Latino et Cyrillico scripta)
- Lingua Belarusica inter Tataros (vide abecedarium Arabicum Belarusicum)
- Lingua Bosniana (solum propositis litterariis; nunc in abecedario Latino scripta)
- Lingua Dacoromanica in certis Transylvaniae regionibus (usque ad saeculum septimum decimum cliens civitas Imperii Ottomannici)
- Lingua Graeca in Graecia, Anatolia, et aliis regionibus
- Lingua Mosarabica (lingua Romanica exstincta)
- Lingua Polonica inter Tataros
- Lingua Turcica
Nexus interni
|
|
Notae
recensere- ↑ "Arabic Alphabet," Encyclopaedia Britannica interretialis, die 13 Novembris 2007 confirmatum.
- ↑ 2.0 2.1 Vide Lexicon Universale Hofmann, ubi dicitur "Mandinga, regnum amplum Nigritiae (...)".
Bibliographia
recensere- Libri antiquiores
- Alphabetum Arabicum. 1591. Romae: Typographia Medicea. (Textus apud Google Books) (Textus apud Google Books).
- Alphabetum Arabicum una cum oratione dominicali 1715. Romae. (Textus apud Google Books) (Textus apud Google Books).
- Christmann, Iacobus. 1582. Alphabetum arabicum cum isagoge scribendi legendique arabice. Neapoli Nemetum: Matthaeus Harnisch. (Textus apud Google Books).
Nexus externi
recensere- Daad Language: Free and Easy Way to Learn Arabic Language, www.daadlanguage.com
- The Arabic Alphabet, www.user.uni-hannover.de (de variis signis uniusquisque litterae et eius locus codicis Unicode)
- Abecedarium, www.arabi2000.com (cum sonis si litterae imprimuntur)
- Arabic Alphabet Table, purl.oclc.org (de pronunciatu littrarum et quomodo scribi possunt)
- Abecedarium Arabicum, www.naturalarabic.com (cum sonis et exemplis scholasticis)
- Scriptum Arabicum et calligraphia, www.al-bab.com
- Commentarius de abecedario Arabico, www.omnglot.com
- Abecedarium Arabicum et calligraphia, www.islamicart.com
- De usu Arabicae in Windows, processoribus verborum, et tonsoribus, www.uga.edu
- Disce abecedarium Arabicum in interrete, www.theiling.de
- Madinaharabic.com: Free Arabic Reading and Language Course, www.madinaharabic.com (cum sonis)
- Examen de abecedariom Arabico, www.theiling.de
- Explantio scripturae Arabicae Babel, i-clas.com
- De modis scribendi et systematibus scribendi, scripts.sil.org (nexus ad situs qui scripta disputant)
- Arabic alphabet stroke directions, www.mesiti.it
- Dr. Habash's Introduction to Arabic Natural Language Processing, www1.ccls.columbia.edu
- De propositis scripti Arabici simplificati, a Mamoun Sakkal, sakkal.com
Clavilia Arabica in interreti
recensere- Clavile Arabicum, arabic_google.d1z.net (clavile pro Search Engine)
- Clavile Arabicum, www.arabic-keyboard.org
- Clavile Arabicum ad QWERTY (ISLAM-91) accommodatum, arab-key.com
- Clavile Arabicum in linea LEXILOGOS, www.lexilogos.com (Francice)
- Scribere et mittere litteras Arabicas, www.mufta.alhuruf.com
- Clavile Arabicum (لوحة المفاتيح العربية), arabic.radio-tv.com
- Eiktub, www.eiktub.com (editor transliterationis in interrete conditus)
- Yamli, www.yamli.com (machina transliterarionis)