Edmundus (rex Orientalium Anglorum)

rex Angliae Orientalis martyr
(Redirectum de Sanctus Edmundus)

Edmundus rex fuit Anglorum Orientalium ab 841 ad 869 qui interfectus a Danis iam sanctus vir Ecclesiae Christianae colitur.

Sanctus Edmundus Martyr

Rex et Martyr
Natus 841
Mortuus 869
Attributa corona, sagitta, lupus
Patronus Comitatus Suffolcensis, pestilentiam patientes
Index Sanctorum

Pauca sciuntur de priori vita eius nisi quia filius aut nepos erat praeclari regis Merciae Offae et rex electus est ab Anglis Occidentalibus ob pietatem sapientiamque ejus. Eo tempore litora Angliae invadebantur a Danis (vulgo Vicingi appellatis), quibusdam Hubba et Hinguare ducibus. Isti legatum ad Edmundum miserunt poscentem ut se dederet et sic vitam servaret. Ille tamen negavit se subditurum alio Domino nisi Christo, asserens porro quia credebat sicut Paulus Apostolus scripsit nichil se separare ab amore Christi posse. Duces Danorum, qui iam totam patriam ambientem vastaverant, hoc responsum insolentiae habebant et, iratissimi facti, Edmundum raptum et in arborem ligatum sagittis affigerunt donec, iuxta verba Abbonis Floriacensis, ericius spinosus videretur! Postea caventes ne Angli regem suum honeste sepelirent, Dani caput Edmundi a corpore secatum, in mediam sylvam portatum, in vepretum jecerunt.

Postea, Danis versus aquilonem digressis, Angli e latebris emergentes in sylva caput regis quaerere coeperunt quod, post multum scrutandum, inter pattas ingentis lupi invenerunt, qui videbatur id custodire. Lupo persaserunt, qui nullo modo ferox erat, ut eos sequeretur, caput in maxillis bajulans, ad vicum eorum. Ibi, capite humum deposito, in sylvam regressus est. Caput cum corpore una sepultum est in loco isto, tunc Bedricesgeard, nunc Burgo Sancti Edmundi nuncupato.

Dicitur quia post aliquot annos, cum corpus exhumatum sit ut in sepulchro nobiliori poneretur, inventum est non modo incorruptum sed eciam adiunctum capiti nullo cicatricis vestigio. Scrinium splendidum ad has reliquias recipiendas aedificatum est quo multos annos peregrini plurimi mirabilia quaerentes veniebant, donec in imperio Henrici Regis VIII deletum est.


Nexus interni

Nexus externi

recensere