Salonia Matidia[1] alias Matidia Maior (die 4 Iulii nata[2] ante annum 69; anno 119 mortua) fuit filia sororis imperatoris Traiani Ulpiae Marcianae et socrus imperatoris Hadriani. In domo Traiani vivebat et cum mater obiit anno 112 in eius locum Augusta facta est[3]. Nomen Matidia e patre Caio Salonio Matidio Patruino duxit. Avunculum ad expeditionem Parthicam secuta est atque eius corpus una cum Plotina Romam reportavit[4]. Postquam anno 119 obiit[5] et ipsa apotheosi honorata est atque inter deas relata 'diva' appellata. Hadrianus cum alios honores[6] tum ei templum in Campo Martio dedicavit[7]. E quo liquet Matidiam una cum Plotina et praefecto praetorio Hadriano a Traiano adoptato multum contulisse.

Wikidata Salonia Matidia
Res apud Vicidata repertae:
Salonia Matidia: imago
Salonia Matidia: imago
Nativitas: 4 Iulii 68 CE; Roma
Obitus: 119;
Patria: Roma antiqua

Familia

Genitores: Gaius Salonius Matidius Patruinus; Ulpia Marciana
Coniunx: Lucius Vibius Sabinus, Lucius Mindius, Gaius Calpurnius Crassus Frugi Piso Licinianus
Proles: Vibia Sabina, Vibia Matidia, Mindia Matidia, Rupilia
Familia: Five Good Emperors

De matrimoniis

recensere
 
Denarius in Matidiae honorem post mortem cusus, Hadriano iam imperante. Titulus DIVA AVGVSTA MATIDIA.

Duo mariti ei noti sunt: 1) Lucius Vibius Sabinus cui Vibiam Sabinam peperit, Hadriani imperatoris uxorem. 2) Mindius quidam cui Mindiam Matidiam alias Matidiam Minorem peperit, feminam locupletem quae Antonino Pio iam mortuo adhuc vivebat[8] Ambo cito obierunt ita ut Matidia vidua diu manserit[9]. Nonnulli ei tertium maritum tribuunt ita ut avia Faustinae Maioris fieret; qui et ipse non diu vixit, ut videtur.

Numismatica

recensere
 
Denarius Matidiae. In aversa parte legitur PIETAS AVGVST. Nam Matidia velut imago pietatis ostenditur, hoc est amoris erga filias ceteramque familiam.
 
Caput Matidiae in Museis Capitolinis servatum.

Primi nummi nomine Matidiae inscripti ad annum 112 referuntur. Primo in denariorum matris Marcianae Augustae aversa parte MATIDIA AVG(ustae) F(ilia) legitur sub femina sedente duobus liberis circumdata (hoc est Matidia Minore et Sabina)[10]. Matre mortua caput Matidiae cum titulo MATIDIA AVG(usta) DIVAE MARCIANAE F(ilia) tam in aureis[11] quam in sestertiis[12] aut denariis[13] expressum est. In aversa parte Pietatis figurae stanti adsimulatur cum duabus filiabus. Mortua Matidia et consecrata, iam regnante Hadriano, idem caput comitatur titulus DIVA AVGVSTA MATIDIA et in aversa parte CONSECRATIO legitur cum aquila in sceptro stante[14]. In aureo cum Plotina quoque consociata est, regnante Hadriano[15].

Et in Asia Minore nummi Graeci effigie Matidiae signati sunt[16].

  1. AE 1954, 0062
  2. Feriale Duranum 2.19. Cf Hildegard Temporini - Gräfin Vitzthum in Der Neue Pauly.
  3. Fasti Ostienses 112 = CIL 14, 244. Sed vide E. J. Bickerman, "Diva Augusta Marciana". The American Journal of Philology, 1974: 362–376
  4. Historia Augusta. Vita Hadriani V.9.
  5. CIL 6, 2080: Acta fratrum Arvalium. CIL 14, 3579 = Fragmentum laudationis funebris ab ipso Hadriano habitae Tibure repertum. Cf Christopher P. Jones, "A Speech of the Emperor Hadrian", The Classical Quarterly, 2004: 266-273.
  6. Historia Augusta. Vita Hadriani IX.9 et XIX.5
  7. CIL 15, 7248. CIL 6, 31893. Hoc templum in rarissimo numismate Hadriani expressum est cum titulo: DIVAE MATIDIAE SOCRUI. Notatur etiam in Discriptione XIIII regionum urbis Romae; Regio IX: 'basilicam Matidies et Marcianes', inter Pantheum et templum Divi Antonini. Textus apud Lacum Curtium
  8. Fronto Ad Marcum Caesarem 2.16: summo genere, summis opibus nobilissima femina.
  9. CIL 14, 3579, oratio Hadriani.
  10. Exemplar in Museo Britannico
  11. Exemplar in Museo Britannico
  12. Exemplar in Museo Britannico.
  13. Exemplar in Museo Britannico
  14. Exemplar denarii.
  15. Exemplar in Museo Britannico
  16. Anazarbi in Cilicia, Thyatirae in Lydia, Cotiaci et Laodiceae ad Lycum in Phrygia. Cf. David R. Sear, Greek imperial coins and their values, 1982 pp.102-3.

Plura legere si cupis

recensere
 
Denarius consecrationis cum aquila.
 
Stemma genealogicum Traiani imperatoris et eius sororis.

Nexus externi

recensere