Sabinae raptae
Sabinae raptae sunt eventum mythicum urbis Romae nascentis, quo facto Sabini et primi Romani in unum populum et unam civitatem coaluerunt, dum Sabini per vim soceri Romuli comitum fiunt.
Fabula
recenserePrimum Romulus, ut urbem nuper conditam incolis frequentaret, refugium in Capitolio aperuerat quo fugitivi, sive servi sive etiam nocentes damnati, et inopes et vagi confugere possent. Ex hac turba undique collecta constitit primus populus Romanus. Tamen ob mulierum inopiam nec progenies sperari poterat nec civitas ultra hominis aetatem duratura erat. Itaque Romulus legatos in proximas civitates misit conubium petitum. Spreti vero sunt et matrimonia recusata.
Tum Romulus dolo agere constituit et magnificos ludos in honorem dei Consi paravit. Finitimis ad novam urbem ludosque spectandos invitatis, plurimi homines convenere, in primis Sabini cum coniugibus et liberis. Dum autem spectando occupantur Romani in virgines impetum faciunt atque eas domum rapiunt. Indignantes et maerentes parentes earum in suas quisque urbes revertunt. Unde mox magnum bellum ortum est inter Sabinos, Tito Tatio duce, et Romulum populumque Romanum. Postquam Tarpeia virgo ianuam arcis Capitolinae hostibus pacto pretio aperuit, diu aequo Marte pugnatum est donec Sabinae mulieres, iam matres factae, inter patres et fratres ex una parte, maritos ex altera parte fortiter sese iniecerunt atque infestas acies diremerunt. Pax ita facta est et duo populi in una civitate concordes vixerunt. Regnum quoque communicaverunt ambo duces, Titus Tatius et Romulus.
Triginta primas curias Romanas a Romulo creatas (decem curiae unicuique tribui inerant) e nominibus Sabinarum quae inter acies intercesserant appellatas fuisse traditum est[1]. Quod alioqui dubium est : nam philologi moderni (excepta in curia "rapta" dicta) potius nomina locorum inibi agnoscunt.
In artibus et litteris
recensereIam tempore Reipublicae Romanae Sabinae raptae in denario circa 89 a.C.n. percusso a triumviro monetario L. Titurio Sabino (cuius cognomen indicat originem!) expressae sunt.[2]
Modernis vero temporibus hoc argumentum multis pictoribus sculptoribusque pulcherrima opera inspiravit : nobilissimae sunt tabulae pictae Nicolai Poussin, Petri Pauli Rubens, Iacobi Ludovici David, Petri da Cortona etc.
Fratres Franciscus et Paulus de Schoenthan (qui sunt Franciscus Schoenthan Nobilis de Pernwald, 1849—1913, et Paulus Schoenthan Nobilis de Pernwald, 1853—1905) anno 1884 comoediam de Sabinarum raptu (theodisce Der Raub der Sabinerinnen) composuerunt, quae in summis habetur generis trivialis operibus. Haec scenae fabula aliquotiens etiam pellicula reddita est.
Fontes
recensere- Appianus, liber Regius fragm. V.
- Cicero, libro secundo de Republica, capitulis septimo et octavo (12-14).
- Dio Cassius libro LVI Historiae Romanae cap. 5.
- Dionysius Halicarnassensis, libro secundo Antiquitatum Romanarum 30-45.
- Ovidius, libro tertio Fastorum 187-234 et libro primo Artis Amatoriae 101-132
- Plutarchus, Vita Romuli XIVsqq et Vita Pompei IV.
- Strabo, Geographica V.3.2
- Titus Livius libro primo Ab Urbe condita, capitibus nono et tertio decimo.
- Vergilius, libro octavo Aeneidos 635-641
Plura legere si cupis
recensere- Jacques Boulogne, "L'utilisation du mythe de l'enlèvement des Sabines chez Plutarque", Bulletin de l'Association Guillaume Budé,2000ː 353-363
- Robert Brown, "Sabine Women and the Ideal of Concordia", Transactions of the American Philological Association', 1995ː 291-319
- Antonia Holden, "The Abduction of the Sabine Women in Context: The Iconography on Late Antique Contorniate Medallions", American Journal of Archaeology, 2008ː 121-142
- Mario Labate, "Erotic Aetiology: Romulus, Augustus, and the Rape of the Sabine Women" Inː The Art of Love. Bimillennial Essays on Ovid's Ars Amatoria…, Oxford University Press, 2006ː 193-215 Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- Pierre Lambrechts, "Consus et l'enlèvement des Sabines", L'Antiquité Classique, 1946ː 61-82
- Iacobus Poucet, Recherches sur la légende sabine des origines de Rome. Lovanii, 1967. (Recueil de travaux d'histoire et de philologie de l'Université de Louvain. 4e série ; fasc. 37)Hic recensionem criticam legere potes
- Iulius Wankenne, L'enlèvement des Sabines (Tite-Live I, 13) : analyse philologique et linguistique, Folia electronica classica, 2001 n.1 = Les Études Classiques, t. 43, 1975, p. 350-366. [1]
- A. E. Wardman, "The Rape of the Sabines", The Classical Quarterly, 1965ː 101-103
- "Sabinerinnen, Raub der" - apud: Damen-Conversationslexikon, tomus 9, Lipsiae 1837, p. 23-24
- "Αρπαγή των Σαβίνων Γυναικών" - apud: Hellenicaworld.com
Notae
recensere- ↑ Dionysius Halicarnassensis, libro secundo Antiquitatum Romanarum 47(3).
- ↑ Crawford 344/1. Babelon, Tituria 1-3. Nummus apud Dioscuros
Nexus externi
recensere- Vicimedia communia plura habent quae ad Sabinas raptas spectant