Robertus Montgomery Bird (natus Castelli Novi in oppido Delavariae die 5 Februarii 1806; mortuus Philadelphiae die 23 Ianuarii 1854) fuit scriptor mythistoriarum, scriptor scaenicus, medicus, professor Americanus.[1]

Robertus Montgomery Bird.
Subscriptio.

Gradum baccalaureatum apud Universitatem Pennsylvaniensem anno 1824 accepit.[2] Inter eius mythistorias annorum 1830 erant Calavar (1834), The Infidel (1835), The Hawks of Hawk-Hollow (1835), Sheppard Lee (1836), Nick of the Woods (1837, eius prosperrima mythistoria), et The Adventures of Robin Day (1839).[3] Quorum Calavar et The Infidel ob accurata et expressa historiae Mexici singula notissimae sunt. Anno 1837, curriculum diurnarii coepit, editor consociatus The American Monthly Magazine et tum anno 1847 editor principalis North American Magazine and United States Gazette. Professor medicinam in Collegio Medico Pennsylvaniensi annis ab 1841 ad 1843 docuit. "Effusione cerebri" die 23 Ianuarii 1854 obiit, et corpus in sepulcreto Laurel Hill Philadelphiae inhumatum est.

  1. Formula:Cite AMB1920
  2. Looby 2008: xxii.
  3. Looby 2008: xxiii–xxiv.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
Fontes
Aliae res