Regnum Israel (Samaria)
Regnum Israel septentrionale sive Regnum Samariae fuit regnum historice attestatum in septentrione Israelis hodiernae situm, quod in fontibus Assyricis "Domus Omri" (Bīt Ḫumrī) vel „Terra Omri“ (KUR(māt) Ḫu-um-ri-i) vocatur. Sedes regia fuit Samaria, urbs in regione Samaria. Regno Israel diviso, ut in Vetere Testamento narratur, ab anno 926 a.C.n. usque ad annum 722 a.C.n. exstabat, quo anno Assyrii urbem Samariam ceperunt et maximam incolarum partem deportaverunt. Fontes maximi momenti sunt Libri Regum, qui autem multo post conscripti sunt.
Sub regibus domus Omri Regnum Israel septentrionale fuit civitas sui iuris, quae saeculo nono a.C.n. una cum Aram-Damasco et aliis civitatibus minoribus impetui Assyriorum moram afferre potuit. Saeculo octavo autem Israel in clientela Assyriorum fuit. Quod non solum onera secum tulit, sed etiam oeconomiam mercaturamque adiuvit: Oleum ac textilia pro mercatu maiore produci potuerunt. Tempus, quo Ierobeam II regnavit, civitas rebus prosperis incrementoque hominum floruit, quamvis discidio inter cives crescente.
Nomen
recensere"Regnum septentrionale" est adiectio in litteris scientificis usitata, ut ab aliis, quae „Israel“ valere potest, distinguatur. In Biblia Hebraica non nisi Israel vocatur.
Vide etiam
recensereBibliographia
recensere- Israel Finkelstein: Das vergessene Königreich. Israel und die verborgenen Ursprünge der Bibel. (versio originalis: The Forgotten Kingdom, The Archaeology and History of Northern Israel.) Monaci 2014, ISBN 978-3-406-66960-6.
- Lester L. Grabbe (ed.): Ahab Agonistes: The Rise and Fall of the Omri Dynasty. Londinii/Novi Eboraci 2007, ISBN 978-0-567-04540-9.
- Omer Sergi, Manfred Oeming, Izaak J. de Hulster (ed.): In Search for Aram and Israel: Politics, Culture, and Identity. Tubingae 2016, ISBN 978-3-16-153803-2.