Regio Iaroslaviensis
Regio Iaroslaviensis[1] (Russice Ярославская область, tr. Jaroslavskaja oblast’) est subiectum Foederationis Russicae, in eius Districtum (Circulum) Foederalem Centralem inclusum.
Civitas: Russia
Locus: 57°52′0″N 39°12′0″E
Situs interretialis
Fines
Territoria finitima: Regio Vologdensis, Regio Costromensis, Regio Analeptriana, Regio Volodimiriensis, Regio Moscuensis, Regio Tueriensis
Forma
Gestio
Consilium: Yaroslavl Oblast Duma
Vita
Zona horaria: Tempus Mosquanum, Europe/Moscow
Sigla
Tabula aut despectus
Regio Iaroslaviensis die 11 Martii anni 1936 creata est, die 13 Augusti anni 1944 autem terminos suos hodiernos recepit. Cum regionibus Volodimiriensi, Vologdensi, Analeptriana, Costromensi, Moscuensi et Tueriensi contermina, sita est in parte septentrionali Russiae Europaeae, in medio planitiei Europaeae Orientalis. Aream 36 177 km2 et circa 1 272 milia incolarum (anno 2015) habet.
Metropolis regionis est Iaroslavia. Pereslavia, Piscaria, Poschechonia, Romanova, Rostovia, Uglicia, Lubimogradum et aliae urbes in regione Iaroslaviensi sitae sunt. Mologae urbis a receptaculo Piscariano inundatae locus etiam in regione Iaroslaviensi est.
Volga cum Scheksna, Cotoroa, Costroma accolis est flumen regionis maximum. Nero lacus, cuius in ripa Rostovia urbs sita est, est lacus regionis maximus.
Notae
recensere- ↑ Iaroslaviensis: Documenta ex archivo Cardinalis Ioannis Morone ad Poloniam spectantia..., Romae 1984, p. 155; Statutum canonicum sive ecclesiasticum Petri Magni..., Petropoli 1785, p. 102; Sermo quem ... die onomastico ... Catharinae Secundae ... habuit ... Samul e...episcopus Rostoviensis et Jaroslaviensis, Mosquae 1776; Samuelis ad Ioannem Dolgorukov(ru) epistola etc.
Jaroslaviensis: Acta Academiae Velehradensis, vol. 7-9. 1911, pp. 100, 126, 158; Ordo bibliothecae Universitatis Caesareae Mosquensis, Mosquae 1826, p. 98.
Nexus externi
recensereSitus geographici et historici: Locus: 57°52′0″N 39°12′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Большая российская энциклопедия |
Vicimedia Communia plura habent quae ad regionem Iaroslaviensem spectant. |