Realitas ad omnia spectat quae sunt, utcumque ea observamus aut intellegimus vel mente comprehendimus. Sensu latissimo significat omnia observabilia et inobservabilia, comprehensibilia et incomprehensibilia. Itaque realitas essentiam[1] complectitur, vel etiam, ut interdum putatur, inessentialitatem (id est nihil), cum esse saepe substantia definiatur (confer naturam). At realitas non experientia somni nec imaginationis est. Sensu stricto inter philosophos occidentales usitato, sunt varii realitatis intellegendae gradus, qui inter opiniones et ratiocinationes variant: realitas phaenomenologica, veritas, factum, axioma.

De realitate cogitat, an de rebus veris? Opus aeneum ab Augusto Rodin factum, Cogitator nomine, Lutetiae in museo operum Rodin.
  1. Augustinus, De civitate Dei 12.2 ab eo, quod est esse, vocatur essentia.

Nexus interni

 
stipula

Haec stipula ad philosophiam spectat. Amplifica, si potes!