Quinarius[1] est nummus argenteus Romanus qui dimidium denarii pendebat et valebat. Creatus est circa idem tempus atque denarius, paulo post 211 a.C.n., secundo Bello punico. Ut denarius denos asses, ita quinarius quinos asses valebat, unde nomen et nota V pone caput deae Romae.

Quinarius : Caput Romae galeatum / Dioscuri (Castor et Pollux) equitantes. V = quinarius.

Historia

recensere

Sub consulibus

recensere

Secundo bello Punico, postquam Hannibalem in Italia meridionali continebant atque Siciliam receperant, Romani novum nummum argenteum proprie Romanum, qui non iam ad drachmam Graecam exigebatur sed ad libram Romanam, circa 212/211 a.C.n. creaverunt atque denarium vocaverunt, quia decem asses valebat. Eodem tempore etiam divisiones denarii cuderunt, quinarium et sestertium. Quinarius quinque asses valebat et duo scripula pendebat (quod efficit 144am partem librae, circiter 2g26[2]). Effigies eaedem atque in denario exprimebantur : ex una parte caput galeatum deae Romae, ex altera Dioscuri pileati equitantes cum stellis supra capitibus. Inscribebatur praeterea V (sc. asses) et ROMA.

Sed mox emissiones quinariorum cessavere, dum tamen denarius secundo saeculo a.C.n. sola moneta argentea fit in Italia, in Sicilia atque mox in provincia Africa. Anno 101 a.C.n.[3] demum magnae copiae quinariorum denuo cudi coeperunt, quae quidem maximae fuerunt Bello Sociali (90-88 a.C.n.) et bellis civilibus (49-31 a.C.n.). Tum quinarius octonos asses valebat (dimidiatus denarius enim erat et denarius ab anno 141 a.C.n., ut videtur, sedecim asses valuit). Pendere debebat 164am partem librae (circiter 1g98) : nam pondus denarii secundo saeculo ineunte imminutum erat. Figuras victoriati[4] tum sibi assumpsisse videtur : ex una parte dea Victoria vel stans et trophaeum coronans vel sedens et pateram tenens, ex altera caput dei vel deae. Praeterea nomen magistratus qui quinarios cudendos curaverat in nummis inscribebatur.

Cur magna quantitas quinariorum primo saeculo a.C.n. emissa est ? Nonnulli numismatistae putant quinarios in Gallia maxime usitatos fuisse, quia pondus simile erat cuidam nummo Gallico atque tunc temporis multae coloniae in Galliam deductae sunt. Quod factum significare videtur tunc Galliam in orbem oeconomicum et monetarium Romanum intrasse. Nihilominus haec mera coniectura est.

Sub imperatoribus

recensere
 
Quinarius Emeritae cusus et effigie Augusti signatus. Altera pars ː P.CARISI LEG, Victoria tropaeum coronat.

Triumvir Marcus Antonius tum cum Galliae praeerat (43/42 a.C.n.) plures quinarios in illa provincia cudendos curavit, Octavianus ex Aegypto redux multos quinarios ASIA RECEPTA inscriptos Ephesi cusos emisit (29 a.C.n.) atque circa 25/23 a.C.n. Augustus factus quinarios Victoria et tropaeo signatos Emeritae per legatum Publium Carisium. Raro deinde quinarius argenteus ab imperatoribus percussus est. Numismatistae etiam de quinario aureo (aeque rarissimo!) loquuntur, non quo quinos nescioquos nummos valeret[5] sed per analogiam quia dimidiatum aureum valebat et pendebat ita ut quinarius dimidiatum denarium.

De "quinariis" Gallicis

recensere
 
Quinarius a Sequanis excusus : nomen TOGIRIX legitur. 1g90.

Secunda parte primi saeculi a.C.n., antequam nummi Romani ad usus novae provinciae numero sufficerent, plurimi quinarii in Gallia Comata a variis civitatibus Gallicis percussi sunt (iam ante proconsulatum Caesaris tales nummi apud Gallos fuere sed tum frequentissimi facti sunt). Qui nummi argentei inter 1g80 et 1g90 pendunt, id est plus minus dimidium denarium Romanum : qua de causa quinarii hodie ab indagatoribus rei nummariae appellantur. Stilus scalpturae barbarus est (quamquam exemplaria Romana figurarum expressarum nonnumquam agnosci possunt) et nomina inscripta sunt Gallica : e.g. EPAD DVBNOREIX SEGVSIAVS TOGIRIX ARIVOS SANTONOS etc. Illi quinarii ad stipendium militum auxiliarium pendendum plerumque percussi fuisse creduntur quia saepe in castris reperiuntur et in usu cotidiano, commercii causa, Galli tunc temporis potius parvis nummis aeneis conflatis utebantur, "potinis" hodie dictis. Nuper thesaurus 1111 quinariorum huius generis, inter 30 a.C.n. et finem saeculi in terra reconditus, dum nova ferrivia sternitur, in Bassing inventus est[6].

  • Crawford, Michael H. (1985). Coinage and Money under the Roman Republic, Methuen & Co. ISBN 0-416-12300-7
  • Hersh, Charles A. (1972). "A Quinarius Hoard from Southern Italy", The Numismatic Chronicle: 75-88
  • Rainer Albert, Die Münzen der römischen Republik, 2003.
  • Sutherland, C. H. V. (1961). "Notes on some Roman quinarii at Oxford"; The Numismatic Chronicle and Journal of the Royal Numismatic Society: 201-202
  • Zehnacker, Hubert (1973). Moneta : recherches sur l'organisation et l'art des émissions monétaires de la République romaine (289-31 av. J.-C.). - Romae : École française de Rome ; Parisiis : diffusion de Boccard, 1973.

Nexus interni

  1. Scilicet quinarius nummus. Forma primo adiectiva fuit, deinde ex usu frequenti nomen factum est.
  2. De iusto pondere agitur, ut hodie ex comparatione ponderum conicitur : nam pondera in antiquis nummis numquam adamussim ut in modernis observabantur.
  3. Ex lege Clodia, ut vult Plinius, qui victoriatum a quinario male distinguit.
  4. Victoriatus vetus nummus argenteus erat qui per tempus simul cum denario percussus est. Usus et ratio huius nummi sunt obscura.
  5. Duodecim denarios et dimidium valebat.
  6. PM Guihard et alii, De l'argent pour la guerre : le trésor monétaire de Bassing, L'archéologue 124 (février-mars 2013): 32-37.