Ptolemaeus IV (rex Aegypti)
Ptolemaeus IV Philopator I (Graece Πτολεμαῖος Φιλοπάτωρ) fuit rex Aegypti. Natus est post annum 240 a.C.n., mortuus anno 204 a.C.n.. Fuit filius Ptolemaei III. Anno 221, post mortem patris rex factus est et sequenti anno Arsinoen III, sororem suam in matrimonium duxit. Quae nunc una cum Ptolemaeo Aegyptum regnavit. Quamquam semper fuit obnoxius amicorum et amicarum, tamen in pugna apud Raphiam anno 217 a.C.n. victor erat contra Antiochum III, regem Syriae. Anno 206 a.C.n. in Aegypto superiore motus contra Ptolemaeum coepit, duce rege vel usurpatore Hyrgonaphore (Horwennefer), qui a filio Ptolemaeo V tandem suppressus est.
Anno 204 a.C.n. mortuus est, uxor eius Arsinoe III paulo post caesa est. Successit ei filius Ptolemaeus V.
Fontes de regno Ptolemaei IV
recensere- Decretum Ptolemaei IV Memphiticum
- Iosephus, Antiquitates Iudaicae 12.130-131
- Plutarchus, Cleomenes 33-35.
- Polybius, Historiae 2.51; 5.34-37 ; 15.25-34
- Iustinus, Epitome historiarum Pompei Trogi 30.1-2
Bibliographia
recensere- M. Alliot, "La Thébaïde en lutte contre les rois d'Alexandrie sous Philopator et Epiphane (216-184)" in Revue belge de philologie vol. 29 (1951) pp. 421-443
- "Ptolemy IV, Philopator" in E. R. Bevan, The House of Ptolemy (Londinii: Methuen, 1927) p. 217 ff.
- G. Marasco, "La valutazione di Tolemeo IV Filopatore nella storiografia greca" in sileno vol. 5/6 (1979-1980) pp. 159-182
- W. Huß, Untersuchungen zur Außenpolitik Ptolemaios' IV. Monaci: Beck, 1976
Nexus interni
Nexus externi
recensere- "Ptolemy IV" apud virtualreligion.net (Anglice)
- Ptolemy IV apud Egyptian Royal Genealogy (Anglice)
- Willy Clarysse, "The Great Revolt of the Egyptians (205-186 BC)"
Antecessor: Ptolemaeus III Euergetes |
Rex Aegypti e familia Lagidarum (222-204) |
Successor: Ptolemaeus V Epiphanes |