Porta:Hungaria
[recensere]
Porta Hungariae
|
[recensere]
IntroductioHungaria (Hungarice: Magyarország 'Terra Hungarica') est respublica in Europa quae fines habent cum Austria, Slovacia, Romania, Serbia, Croatia Sloveniaque. Caput est Budapestinum. De origine gentis Hungaricae sub iudice lis est: certum est linguam Hungaricam non esse Indoeuropaeam. Veri simile videtur Hungaricam familiae linguarum Finno-Uralicarum esse adnumerandam, etsi vocabula plurima e linguis Turcicis et ceteris linguis originem capiant. Hungari, priusquam in regione, ubi Hungaria nunc est, sedem figerent, nomades fuerunt (sicut Scythae), ac in Europa orientali, "in Levedia" vixerunt (unde vero huc pervenerint, nescitur). Levedia regio olim fuit, nisi historici falluntur, inter fluvios Borysthenes (Dnieper) et Tanais (Don) sita, unde Hungari demigraverunt in terram quam "Atelküzü" sive "Etelköz" nominarunt; quae regio in territorio occidentali hodiernae Ucrainae extensa esse traditur. Non liquet ex antiquis operibus, utrum in hac periodo Chazaros (gens Turcica, aeque nomades) dominos an solum socios habuerint. Postquam Bisseni, sive Patczinaciti, gens Hungaris infesta, colonias Hungaras in Etelköz, absente exercito Hungarico, infestarunt, Hungari gravi necessitate coacti porro migraverunt, et anno 896 regionem montibus Carphaticis cinctam (ubi nunc Hungaria est) occupaverunt, nationibus ibi habitantibus—Bulgaris, Slavis, Moravicis, Francis—feliciter debellatis. (Haec omnia ex magna parte ex opere Constantini Porphyrogeniti, imperatoris Constantinopolitani condisci possunt, quod inscribitur "de administrando imperio." In quo opere multa de Hungaris antiquis leguntur).[recensere]
Commentationes principales[recensere]
Portae aliae |
Imago selecta[recensere]
Categoriae[recensere]
Scin tu … ?… quinam Foedus Trianonense subscripserint? … quantis de comitatibus omnis Hungaria antiqua sit composita? … qui Hungariam condiderit?[recensere]
Collaboratio
Salvete sodales optimi ad portam nostram opes laturi. Nobis admodum opus est ut strenuissime auxilieris ad comitatus Hungariae hodiernae pristinaeque perficiendos.
[recensere]
UsoresTu quoque adiuvare potes
|
[recensere]
Vicimedia
Vicimedia Communia plura habent quae ad Hungariam spectant. |