Fructus
(Redirectum de Pomum)
Fructus (-us, m.) sensu botanico est structura plantae cui insunt semina. Pars autem fungi quae sporas gignit corpus fructiferum appellatur.[1] Vocabulum fructus sensu communi tales structuras denotat illarum tantum specierum in quibus comestibiles fiunt. Latinitate classica, fructus appellari solebat fructificatio (praesertim comestibilis) arborum, frux autem semen comestibile leguminum, frumentum semen comestibile cerealium; quae nomina omnia, partes tam utiles quam gustabiles plantarum variarum denotantes, a fruendo derivantur.[2]
Arbores plantaeque fructiferae, scil. quae fructus edules producunt, ab hominibus late seruntur.
Forma fructuum botanica
recensere- Fructus carnosus: bacca, pomum, drupa, hesperidium, pepo
- Fructus siccus: achenium, capsula, caryopsis, cypsela, folliculus, legumen, samara, schizocarpum
- Fructus multiplex
- Fructus aggregatus sive etaerium est grex fructuum concrescentium de ovariis singulis in eadem flore, quae fructus unus videntur.
Cultus et usus fructuum
recensere- Index fructuum utilissimorum
Index nucum vel fructuum siccorum hominibus utilium sub voce Nux reperitur.
Notae
recensere- ↑ De sporophora apud britannica.com.
- ↑ William T. Stearn, Botanical Latin (Londinii: Nelson, 1966) p. 432.
Bibliographia
recensere- Bradley, Ryan. 2020. "Stopping the rot: the fight to save fresh food" in The Observer (15 Martii 2020)
- Gollner, Adam J. 2010. The Fruit Hunters: A Story of Nature, Adventure, Commerce, and Obsession. Scribner. ISBN 9780743296953.
- Watson, R. R., et V. R. Preedy, eds. 2010. Bioactive Foods in Promoting Health: Fruits and Vegetables. Academic Press. ISBN 9780123746283.
Nexus interni
- Arbor fructifera
- Fertilitas
- Fructarianismus
- Index fructuum culinariorum
- Libum fructuosum, genus libi fructibus factum
- Messis
- Pomologia
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad fructum spectant (Fruit, Fruits). |
Vicicitatio habet citationes quae ad fructum spectant. |
- Encyclopædia Britannica 1911 de fructu, apud 1911encyclopedia.org
- "Fruit Facts from California Rare Fruit Growers, Inc.," apud crfg.org
- Imagines auctus fructuum ex floribus apud bioimages.vanderbilt.edu
- Imagines dispersionis fructuum et seminum apud bioimages.vanderbilt.edu
- Photogrammata fructuum a Capt. Pawanexh Kohli facta, apud crosstree.info