Polyphonia
Polyphonia (Graece πολυφωνία < πολύ 'multum' φωνή 'sonus') dicitur ars canendi multis diversis simul vocibus vel melodis bene concinentibus. Cantus polyphonicus musicam aemulatur angelorum, quibus non est spirare necessarium: ita cantus angelorum continuum putare possumus; hominibus contra necessarium est, sed si multae voces simul canunt videtur fluxus musicae Renascentiae continuus. [1].
Historia
recensereIn Europa mediaevali fuerunt polyphoniae certe iam saeculo nono vel decimo, nondum adnotatae. Primae adnotationis formae inveniuntur in Musica Enchiriadis,[2] tractu nono saeculo exeunte scripto.
Maxime polyphonia floruit saeculis decimo quinto ed decimo sexto, musica quae vocatur madrigalis si profana, motetus vel missa (inter alia) si sacra. Magister optimus generis polyphonici ducitur Ioannes Petrus Aloysius Praenestinus, qui saeculo XVI Romae apud papas opera dedit.
Et hodie multi greges cantorum in Europa et in America praesertim (sed paene toto orbe terrarum) vel ex professo musici, vel in otio suo, vel in ecclesiis saepissime antiquos cantus polyphonicos maxima voluptate et interdum excellentissime canunt. Cum initio mulieres in ecclesiis prohiberentur, hodie et pueri et puellae et viri et mulieres hoc genus canorum colunt.
Nexus interni
Notae
recensere
Haec stipula ad theoriam musicae spectat. Amplifica, si potes! |