Planeta[1][2][3] (-ae, m.), olim stella errans,[4] est corpus caeleste in spatio situm. Planetae propriam lucem non emittunt, et circum stellam sive Solem orbitam sequuntur. Difficile tamen est dictu quid exacte planeta sit.

Planetae Systematis Solaris et Luna.

Haec definitio, quae tantum ad planetas nostri Systematis Solaris pertinet, die 24 Augusti 2006 ab Unione Astronomica Internationali proposita est: planeta est corpus caeleste (a) quod circum quendam Solem movetur, (b) cuius pondus tam magnum sit ut formam plus minusve globatam habeat, (c) quod vicinitatem orbitae suae purgaverit. Secundum hanc definitionem, octo circum Solem Systematis Solaris nostri planetae moventur.

Huius definitionis causa alia corpora caelestia nunc planetulas appellare necesse est. Planetulae sunt corpora caelestia quae vicinitatem orbitae suae purgavisse non potuerunt. Secundum hanc definitionem quinque circum Solem Systematis Solaris nostri planetulae moventur.

Planetae extra Systema Solare circum alias stellas volventes planetae extrasolares appellari possunt.

Planetae nostri systematis solaris

recensere

Planetulae

recensere

Nexus interni

  1. C. T. Lewis et C. Short, A Latin dictionary founded on Andrews' edition of Freund's Latin dictionary (Oxoniae: Clarendon Press, 1879).
  2. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.
  3. Rarius "planes", gen. -etis, nom.pl. -etes, m.: Aulus Gellius, Noctes Atticae 14.1.12 et cf. W. Freund, Gesammtwörterbuch der lateinischen Sprache, zum Schul- und Privat-Gebrauch (Breslau: Georg Philipp Aderholz, 1844/45).
  4. Cicero, De re publica 1.14.22; "stellarum, quae falso dicuntur errantes": Cicero, De natura deorum 2.20.51; "quas multi erraticas [vocant]": Aulus Gellius, Noctes Atticae 14.1.11.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad planetas spectant.
Systema Solare nostrum
 SolMercuriusVenusLunaTellus/TerraMarsPhobos et DeimosCeresCingulus asteroidum principalisIuppiterSatellites IuppiterisAnuli IuppiterisSaturnusSatellites SaturniAnuli SaturniUranusSatellites UraniAnuli UraniNeptunusSatellites NeptuniAnuli NeptuniPlutoSatellites PlutonisHaumeaSatellites HaumeaeMakemakeZona KuiperiErisDysnomiaDiscus RarusNubes HillsNubes Oort
Sol

Planetae: Mercurius | Venus | Tellus (Terra) | Mars | Iuppiter | Saturnus | Uranus | Neptunus

Planetulae: Ceres | Pluto | Haumea | Makemake | Eris

Corpora alia: Satellites | Luna | Asteroides ( indices) | Corpora transneptuniana

Vide etiam indices corporum Systematis Solaris redactos secundum radium et massam.