Penelope Wong
Penelope Ying-Yen Wong, vulgo saepe Penny Wong (Kota Kinabalu in urbe Malaesiae die 5 Novembris 1968 nata) est politica Australiae.
Matre Australiana a patre Malaesiano e stirpe Sinensi separata, Penelope Wong cum ea annum nonum agens in Australia migravit: ibi deinde Adelaidopoli educata est. Alumna est universitatis Adelaidensis ubi a principio medicinae et chirurgiae, deinde iuribus studuit; quae studia apud universitatem Australiae Australis persecuta est. Ab anno 1992 iuris consulta operam dedit, sed iam antea sodalis facta est Factionis laboris. Ab anno 2001 legata est senatui Australiano.
Ministra a mutatione climatica a die 3 Decembris 2007 meruit, primis ministris Coemgeno Rudd et Iulia Gillard, ministra a vectigaibus a die 14 Septembris 2010. Dux fuit factionis contrariae in senatu novem annos a die 18 Septembris 2013. Factione laboris iterum in comitiis victore ministra a rebus externis die 23 Maii 2022 facta est, primo ministro Antonio Albanese.
Bibliographia
recensere- "Freakish powers of a formidable operator" in Sydney Morning Herald (8 Decembris 2008)
- Daniel Hurst, "All countries must help prevent ‘catastrophic’ war amid China-US tensions, Australian minister says" in The Guardian (31 Ianuarii 2023)
- Gregory Plesse, "Penny Wong, le visage atypique de la diplomatie australienne" in Les Echos (31 Augusti 2022)
- Margaret Simons, Penny Wong: Passion and Principle. Collingwood Victoriae: Black Inc., 2022