Pax Sancti Stephani
Pax praeliminaria Sancti Stephani (hic locus est apud Constantinopolin) die 3 Martii 1878 inter Imperium Ottomanicum et Imperium Russicum conventa est et Bellum Russicum Ottomanicum anno 1877/1878 finivit, quo bello Russici totam paene Balcaniam expugnaverant.
Constituta foederis pacis
recensereFoedere constituta sunt, ut
- Civitates Serbia Mons Niger Romaniaque statim liberae essent,
- Bulgaria tres annos a militibus Russicis occuparetur et deinde principatus autonomus in finibus Imperii Ottomanici esset
- Fines Bulgariae multo auctae essent atque etiam ad litus Maris Mediterranei petinerent
- Russia Chorzenem, Ardahan atque Batum provincias ab Imperio Ottomanico acciperet
Ob hanc pacem, qua haec civitas quasi condita est, 3 Martii ad hunc diem dies nationalis Bulgariae est.
Eventus pacis
recensereCivitates maiores Europae - i.e. Francia, Regnum Unitum atque Imperium Austro-Hungaricum foedus non probaverunt, quod Russia per Bulgariam alligatam aditus ad Mare Mediterraneum haberet. Itaque pax in Consilio Berolinensi (13 Iunii–13 Iulii 1878) sublata et fines nuper descriptae sunt.