Paenitentia sensu religioso est hominis ad deum vel deos conversio, a quo peccato separatus erat. Sacramentum paenitentiae in religione Christiana confessio est. Res in litteris Hinduisticis late disputatur, in quibus Gita quidem lectores de immodicis naturae solum physicae factis paenitentiae monet.

Paenitens per Viam Crucis in urbe Mexicana Iztapalapa.

Origo notionis

recensere
  • Verbum Graecum, quod in Novo Testamento Latinum paenitentia vertitur, est μετάνοια (a νοεῖν 'cogitare' et μετά 're-' sive 'trans', inde ad litteram: 'recogitatio', 'conversio cogitationis').
  • Notio Hebraica שוב, quae in Septuaginta μετάνοια vertitur, conversionem ad deum non solum cogitatione, sed etiam actibus complectitur, ut oboedientia praeceptorum dei, nova fiducia et reiectio mali novum vitae modum alant.
  • Paenitentia postea saepe poenitentia scribi solebat, quod falsam a verbo poena deductionem effecerit.

Religio Christiana

recensere

In religione Christiana concordia inter Deum hominemque a peccato turbata paenitentia redintegranda est. Paenitenta culpae cognitionem (Iob 42,6), "digna paenitentiae opera" (Act 26,20) et gratia Dei instigante novam cum Christo vitam efficit (Ro 6,1-22).

Cum in Ecclesia Catholica Romana paenitentia saepe cum bonis operibus, eleemosynis et ieiunio coniuncta fuisset, quibus augmentum gratiae lucrificari posset, Martinus Lutherus anno 1520 in sermone 'Von den guten werckenn' (De bonis operibus) fidem solum esse bonum opus affirmavit, non tamen ab hominibus, sed a Deo factum. Sola fide, non vi humana, bona opera "sponte et hilariter"[1] fieri, sola gratia homines salvari.

  1. Wilfried Joest, Der Weg Gottes mit dem Menschen, Gottingae 1993, 474 s.

Nexus interni

Si plus legere vis

recensere
  • Hans Wißmann et. al., Vox Buße, in: Theologische Realenzyklopädie 7, 1981, p. 430–496.
  • Meinolf Schumacher, Guilt as a Positive Motivation for Action? On Vicarious Penance in the History of Christianity, in: Katharina von Kellenbach / Matthias Buschmeier (ed.): Guilt: A Force of Cultural Transformation. Oxoniae University Press, Novi Eboraci 2022, ISBN 978-0-19-755744-0, p. 29–40.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad paenitentiam spectant (Penance, Repentance).