Osculum
Osculum, sive savium, sive basium[1] est actus impingendi labia in aliquam corporis partem alicuius alicuiusve rei. Actio osculum dandi osculatio appellatur. Saepissime inter homines habetur osculum quasi signum affectus, amicitiae, amoris, dilectionis, nec non salutationis.[2]
Genera osculorum
recensereHomines secundum genus affectuum animi quod eos in alios movet diverse oscula dant: osculantur enim labia, sed etiam malas aut manus alicuius.
Amantes saepe inter se osculantur ut amorem suum monstrent: osculum in labia quod unus alteri impingit est demonstratio cupidinis amorosae atque libidinis, igitur ad sexualitatem humanam quoque pertinet.
Parentes liberis suis basiola in malas dant ut signum dilectionis; idem basium in malam apud complures cultus civiles est communis et familiaris modus salutandi.
Osculum in manum datum demonstrat reverentiam et admirationem in aliquem dignum honoris habitum: ad exemplum haec erga homines eminentes Ecclesiae Catholicae manet consuetudo. Osculum venerationis etiam est signum quam Christifideles rebus reverendis offerunt.
Adnotationes
recensere- ↑ Quae verba non omnino synonyma. "Sciendum osculum religionis esse, savium voluptatis, quamvis quidam osculum filiis dari, uxori basium, scorto savium dicant." Servius ad Aen., I. 260.
- ↑ E consuetudine osculandi contagio morbos ingruere posse iam antiquis notum erat. Plinius Maior in sua Naturalis historia (26.1.3) scribit morbum lichenem vel mentagram tali contagione ex oriente ingruisse. Ne talia mala latius irreperent, imperator Tiberius consuetudinem osculis invicem salutandi edicto vetuit (Suetonius, Vita Tiberii 34).
Nexus interni
Bibliographia
recensere- Kirshenbaum, Sheril. 2011. The Science of Kissing: What Our Lips Are Telling Us. Grand Central Publishing. ISBN 978-0-446-55990-4.