Oeconomica

scientia quae res oeconomicas investigat
(Redirectum de Oeconomus)

Oeconomica est scientia quae omnes res oeconomicas investigat, sicut pecuniam, merces, rerum fabricationes, industrias, commercium, operationes benevolas, negotiationes, apparitiones, et argentarias. Scientia antea oeconomia politica appellabatur, sed in lingua hodierna oeconomica ferme discrepat ab oeconomia, quae summa omnium rerum oeconomicarum et bona administratio rerum familiarum dicitur. Res oeconomicae quae ad civitatem quandam spectant appellantur oeconomia illius civitatis.

Unam legis e paginis de
disserentibus

Consuetudines regiminum
Tabula orbis terrarum quae ostendit Productum Domesticum Aggregatum civitatum in capita eorum divisum. Oeconomia comparativa differentias inter civitates sicut has investigat.

Qui oeconomiam investigant et curant, oeconomici vel oeconomistae vocantur. Oeconomici autem non solum rebus per se oeconomicis student, sed etiam mathematicae, statisticae, civilitati, et psychologiae. Omnes huius generis res docent qua ratione homines quod agunt egerint.

Etymologia

recensere

Oeconomia permultas habet definitiones, et inter scientias sociales classificatur.

Verbum oeconomia, etymologice a verbis Graecis οἶκος, 'domus, familia', et νόμος 'lex, ratio', deducitur. Itaque 'ratio rerum familiae temperandarum' vel administratio domus significabat. Hoc sensu, Xenophon verbum in Oeconomico opusculo suo adhibet.[1]

Anno 1615, terminus oeconomia politica usurpatus est ab Antonio de Montchrestien, scriptore Francico, cum totarum civitatum res oeconomicas et novas saeculi duodevicensimi investigaret.

Franciscus Quesnay, proto-oeconomista, auctor operis Tabula Oeconomica, (h. e. Tableau Économique), Adamus Smith, philosophus, auctor Inquisitionis de Natura et Causis Divitiarum Civitatum, David Ricardo, financista, et Ioannes Stuart Mill, philosophus quoque, hodie noncupati nobis oeconomistae classici, acres critici fuerunt systematis commercialis mercantilisti, cuius finis erat invalescere potestatem civitatis.

Oeconomistae classici qui adepti erant liberi commercii et plenae libertatis oeconomicae multum ad constructionem disciplinae oeconomicae contulerunt. Secunda autem parte saeculi undevicensimi, sub influentia? huius auctorum classicorum, nonnulli arguebant res politicas et oeconomicas logicas distinctas sequi deberent, monuendo gubernantes, ne in mercatus se interponerent et libertatem oeconomicam promoverent.

Quamquam natae in sinu philosophiae et politicae, scientiae oeconomicae hodiernae sunt activitates intellectuales bene delimitatae et a disputationibus philosophicis et a Sciencia Politica distinctae.

Paulus Samuelson, Americanus, professor in Massachusettensi Instituto Technologiae, oeconomiam sic intellegebat:

  1. Oeconomia, vel scientia oeconomica, est studium activitatum quae involvunt transactiones inter personas.
  2. Est studium illarum activitatum hominum concernentes usu recursuum productionis, natura sua non sufficientes, (terra, labor, capitalis, id est, machinaria, et pernoscentia technica) in productione et distributione bonorum oeconomicorum inter membra societatis, commoditatum ut triticum, carnes, vestimanta, barcos, musicam, vias, aeroplana.
  3. Oeconomia est studium hominum in negotiis ordinariis vitarum suarum, quaerendo media subsistentiae fruendoque existentia.
  4. Studium organisationis consumptionis et activitatum productionis humanitate.
  5. Oeconomia est studium divitiarum.
  6. Est studium meliorationis societatum.
  7. Analysat impensus et beneficia allocationis recursuum. Ergo, Oeconomia concernentis est processu selectus quocum societas humana determinat utilizationem recursus productivi rari in productionibus alternativis et distributione sociali fetus.

Historia

recensere
 
Aureus Septimii Severi: aurum ex antiquitate functum est pecunia.
 
Adamus Smith qui Divitam Nationum et Libertatem eorum saeculo XVIII comparavit.

Nemo scire potest, quando aut a quo pecunia prima inventa sit. Civitates autem Sumerianae iam ante annum 2000 a.C.n mercatus habebant et pecunia in commercio utebantur; illud Shekel erat quoddam hordei pondus.[2] Nummi putantur primi orti esse in Lydia, scilicet Ephesi in urbe Ionica, saeculo XII a.C.n., et simul in Sinis, et India (ubi karshapana appellata sunt).

Adamus Smith, philosophus Caledoniensis, primus oeconomicus hodiernus putatur. In An Inquiry Into the Nature and Causes of the Wealth of Nations, libro anno 1776 edito, Smith scripsit de "manu invisibili," quae, sine civitatis imperio, negotia omnium ad bonum commune duxerit. Smith monstravit malum provenire e systemate mercantilistico, quod libertas et divitiae eunt una. In loco systematis mercantilistici, Smith prosposuit optimum Systema Libertatis Naturalis quod hodie capitalisticum vel mercatus liber appellatur.

Quamquam Smith et alii de quaesito et oblato quam antea dicebant, clarum tractatum de lege oblati et quaesiti primum scripsit David Ricardo anno 1817 suo in opere nomine Principia Oeconomiae Politicae et Vectigalis (Anglice: Principles of Political Economy and Taxation) cui erat capitulum nomine De Effectu Quaesiti et Oblati in Pretia (Anglice: On the Influence of Demand and Supply on Price). Secundum hanc legem, mercium pretia oriuntur aemulatione mercatoria ex aequilibrio inter quaesitum (quantum homines pro merce luere malunt) et oblatum (quantum mercium huius generis habetur).

Ioannes Say, negotiator Francogallicus et oeconomicus qui Smith multum honorabat, anno 1803 in libro Tractatus de oeconomia politica (Francogallice: Traité d'économie politique) proposuit legem oeconomicam, nomine Lex Sayi. Lex dixit, ob legem oblati quaesitique, quaesitum oeconomicum re vera est summa rerum productarum. Haec lex causam divitiae agnoscit sedere in productionem.

Carolus Marx, philosophus Germanicus et communismi conditor, Londinii exsul De Capitali magnum opus anno 1867 scripsit, ubi proposuit valorem rei re vera constare in laboris quantitate quae necesse est, ut res fabricetur. Operariorum partem in oeconomia igitur maxime sustulit. Cum, secundum eum, capitalisti minimam utilitatem societati haberent, Marx praedixit rerum eversionem fore, postquam operarii ipsi oeconomiam recturi sunt. Theoria Marxistica magni momenti non iam est, cum saeculo vicensimo omnia fere regimina communistica, quae oeconomias ab sede centrali excogitatas habebant, in regimina capitalistica conversa sint.

 
Ioannes Keynes, in tegumine periodici Time magazine anno 1965 depictus, quo tempore ductor princeps erat consiliorum oeconomicorum in mundo occidentali.

Ioannes Keynes, oeconomicus Britannicus, post initium Magnae Depressionis quae mundo annis 19291945 obtigit, anno 1936 librum nomine Theoria Generalis de Operis, Usura, et Pecunia (Anglice: The General Theory of Employment, Interest and Money) in lucem edidit. Keynes proposuit valorem rei re vera ex quaesito aggregato provenire, nec ex labore aut ex productione. Quamobrem Keynes conclusit civitatis regimina posse et debere custodire oeconomias suas et delenire circumitus mercatorios per quaesitum aggregatum accommodandum. Keynes proposuit, cum civitas recessionem patitur, regmina consulto monetam inflare, usuram argentariae centralis diminuere, et regimen pecunia mutuare ad operas novas creandas. Cum civitas faucitate fruitur, Keynes suasit oeconomiam frenare.

 
Ludovicus von Mises qui librum Actio Humana: Tractatus de Oeconomia scripsit, et inter principes Scholae Austricae honoratur.

Ludovicus von Mises, oeconomicus Astriaco-Americanus, librum Actio Humana: Tractatus de Oeconomia anno 1949 divulgavit, refellens argumenta quibus Keynes legem Sayensem denegavit. Mises arguit pecuniam necesse est solam ob utilitatem in bonis emendis, nec ob se ipsam, quapropter expansio monetaria vel creditaria improba cirmcumitus mercatorios inoptabiles creatura est. Cum tandem annis 1970-1980, oeconomiae mundi bene maturatae stagnationem inflationariam passi sunt, hoc prodigium iam diu praedicebant qui doctrinam Keynesianam diu opponebant: Schola Austriaca et Schola Sicagensis.

 
Graphicum logarithmicum Mediorum Dow Jones Industrialum ab anno 1896 usque ad mensem Martium 2005, quod monstrat stagnationem annorum 1970-1980 in Civitatibus Foederatis et expansio quae anno 1982 Ronaldo Reagan Praeside incepit et continuat usque hodie. Recessio Magna anni 2008 medium diminuit ad 8000 ad fines anni 2008.

Keynes aeternaliter linguam et disputationes oeconomicas mutavit, usque pro detractoribus suis. Forsitan, autem, quod Keynes mundo maxime relinquit, fuit omnes cives et politicos expectare regmina oeconomiae praefore. Ob stagnationem inflationariam annorum 1970-1980 oeconomi plerumque fidem in doctrinas Keynesianas amiserunt, et Civitates Foederatae et multi institutiones argentariae internationalesque doctrinas monetaristas adsumpserunt. Quamobrem stagnationem longam demum desinit, et oeconomia mundana incepit longam expansionem.

At, eodem tempore, omnes perrexerunt in expectando regimina oeconomiae praefore: regimina haud mercatus liberos instituerunt, inflationem monetariam et expansionem creditariam consulto creaverunt, etc, ut faucitas oeconomica foveantur. Tandem cum expectata Magna Recessio anni 2008 demum facta est, regimina omnes actus, quos doctrina Keynesiana surrexit, fecerunt, sicut subventus collegiorum, inflatio monetaria, conductio operarum sub lacuna aeraria et per pecuniam mutuatam.

Disciplinae quae ad res oeconomicas spectant

recensere
 
Mercatus in Cambodia. Oeconomi moribus et legibus quibus mercatus funguntur student.
  • Oeconomia comparativa systemata oeconomica civitatum per tempus investigat et comparat. olim oeconomia-politica appellatae
  • Micro-oeconomia principia de re privata administranda investigat.
  • Macro-oeconomia principia investigat de prodigiis oeconomicis quae tota cuiusdam civitatis oeconomia afficiunt.
  • Oeconomia politica principia oeconomiae visu politica vel philosophia.
  • Praxeologia leges investigat universales quae omnes actus humanos regunt.
    • Catallactica leges investigat universales quae commercium regunt.
    • Historia omnes actus humanos et evolutiones oeconomicas quae iam acciderunt investigat, ex perspectiva civitatis cuiusdam, vel populi, vel regionis geographicae
    • Sociologia omnes actus humanos et evolutiones oeconomicas quae iam acciderunt investigat, ex perspectiva institutionis cuiusdam humanae, sine respectu civitati, aut regioni, aut populi.
    • Scientia belli mores, leges et praecepta quae ad bellum spectant investigat.
    • Civilitas mores, constitutiones, leges rerum publicarum per aetates investigat.
    • Ars politica artem rei publicae agendi investigat.
  • Psychologia scientia quae mens, prodigia mentalia, et causas humanas investigat.

Principia oeconomica

recensere

Scholae oeconomicae

recensere

Instituta oeconomica

recensere
 
Cambium Regale numeratur inter antiquissimas bursas mercatorias.

Systemata oeconomica

recensere

Prodigia oeconomica

recensere
 
Hyperinflationaria monetae devaluatio, quampropter mercatura globalis tertio saeculo defuncta est. Monstrati sunt pondera argenti quae Denarii et Antoninarii monetae continebant, et pondera auri quae Aurei.

Consuetudines regiminum quae ad res oeconomicas spectant

recensere

Nexus interni

  1. Theologici veteris religionis Christianae hoc vocabulo usi sunt et sub oeconomia dei illud ut dicere solebant 'consilium dei ad salutem hominum' comprehenderunt.
  2. Kramer, History Begins at Sumer, pp. 52–55.

Nexus externus

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad oeconomicam spectant.