Nomenclatura temporis Romana
Nomenclatura temporis Romana est ars horarum et dierum determinandarum, quod sine universali ratione non facile factu est.
Horae
recensereAntiqui Romani tempus solariis praestituerunt. Romani legendos solarii animo attentissimo peregerunt. Romani sciverunt meridiem incidere cum sol meridianum circulum transit. Longinquitas horae loco et tempore anni nititur. Determinare tempus Romani exemplaria ex natura observaverunt. Antiqua Romana ratio determinandi temporis diei sole nisa est. Romani diem in duodecim horas lucis et duodecim horas tenebrarum discripserunt. Horae diei prima luce coeperunt. Horae noctis crepusculo coeperunt. Fronto et Marcus Aurelius hac ratione usi sunt. Marcus Aurelius Frontoni dixit se studivisse “ab hora nona noctis in secundam diei”[1]. “Hora nona noctis” convariata est secundum tempus solis occasus. Duobus diebus anni haec ratio accurata non est. Aestatis solstitio nona hora noctis est praeter propter novem et dimidiam horas ante meridiem. Hiemis solstitio nona hora noctis est praeter propter decem et dimidiam horas ante meridiem. Longinquitate aprici variante Romani determinaverunt horam hiemis esse minorem quam horam aestatis. Romani clepsydras quae tempus praestituendum fecerunt facilius factu etiam habuerunt.
Nundinae et septimanae
recenserePrisci Romani menses in ordines novem dierum discripserunt. Extremo ordinis nundinae fuerunt. Romani aliquando septimanam constituverunt similem nostrae septimanae. Scientia stellarum errantum comparata, Romani septem dies septimanae nominavit. Septem dies nominatae sunt a septem stellis errantibus. Prima die est dies solis, secunda est die lunae, tertia die Martis, quaterna die Mercurii, quinta die Diespitris, sexta die Veneris, septima die Saturni.
Kalendae, Nonae et Idus
recensereRomani nominaverunt dies mensis tertiis specialibus diebus. Prima die mensis Kalendae, quinta vel septima die mensis Nonae, tertia decima vel quinta decima Idus appellatae sunt. Martio Maio, Iulio, et Octobri mense, Idus accidit tertia decima. Nona semper accidit nona diei ante Idus. Idus quinta decima longis mensibus accidunt. Kalendae adventum novae lunae designaverunt. Nonae adventum lunae dimidiatae designavit. Denique Idus adventum plenilunii mensium designavit. Exemplum Romanae nomenclaturae diei apparet ad cacumen huius paginae: “a.d. VII Kal. Oct.”. Hoc exemplum est compendium locutionis: “septima die ante Kalendas Octobres”. Numerus diei semper determinavitur secundum relativum diem.
Menses
recensereAnnus in duodecim menses discriptus est a Romanis. Antea, prisci Romani habuerunt calendarium decem mensium. Haec divisio calendarii in duodecim menses appellatur Calendarium Numae. Iulius Caesar, Calendarium Numae emendans, Calendarium Iulianum creavit. Iulius Caesar dies ad finem nonnullarum mensium addidit. Nomina mensium ex Romanis deis, proposito mensis, aut numero mensis in ordine mensium pependerunt. Nomina mensium ita sunt: Ianuarius, Februarius, Martius, Aprilis, Maius, Iunius, Quintilis, Sextilis, September, October, November, December. Ianuarius a deo ianuarum nominatur et hic est “ianua” quae novum annum aperit. Februarius est mensis castitatis. Martius a deo belli nominatur. Aprilis concipitur a verbo: “aperire”. Aprilis principium veris designavit. Maius a deo auctus nominatur. Iunius a Iunone, regina deorum, nominatur. Nomen Quintilis factum est Iulius. Iulius a Iulio Caesare nominatur. Nomen Sextilis factum est Augustus. Augustus a successore Caesaris, Augusto. Reliqua nomina mensium (September, October, November, et December) a numeris nominatur. Mensibus nominatis a Romanis, iuvenimus — accedimus ad habemus nostrum usitatum calendarium. Est mirabile visu similitudines inter Romanas rationes temporis et usitatas rationes temporis modernas.
Notae
recensere- ↑ Fronto, Ep. IV 5.
Bibliographia
recensere- "Hora" in William Smith, ed., A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (Londinii: John Murray, 1875)
Nexus interni
Nexus externi
recensere- "Dates in Latin (Roman Numbers)" apud Latin Discussion