Nitobe Inazō (litteris Iaponicis: 新渡戸 稲造; natus Moriokae Kalendis Septembribus 1862; mortuus Victoriae in Columbia Britannica die 15 Octobris 1933) fuit agriculturae peritus, philosophus, paedagogus Iaponicus.

Nitobe Inazō (1862–1933).
Editio Theodisca Bushido magni operis (1901).

Filius tertius fuit e familia gregis Nambu Samuraeorum et avum habuit qui se et filium artes varias pugnatorias antiquas velut kenjutsu, jujutsu et sojutsu docuerat. Ex anno 1877 Nitobe studebat in collegio agriculturali Sappori, postea ad Universitatem Tokiensem moratus est - antequam anno 1884 transiret in Americam ad Universitatem Hopkinsiensem. Ibi annos tres oeconomicis politicisque rebus studuit. Anno 1886 conversionem iniit in fidem Religiosae amicorum sodalitatis et adhaesit turbae quae dicitur Baltimore Yearly Meeting. Associatio Iaponica similis cui titulus Japan Yearly Meeting haud ante 1936 condita est.[1] Tum consuetudinem contraxit cum Maria Elkinton, quam postea in matrimonium duxit.

Alma Mater Sapporensis eum professorem proclamandum esse in animo proposuit, si Germani eum doctoratu laureaturi essent. Inde Nitobe Bonnam, Berolinum et Salinas Saxonicas petivit et apud Almam Matrem Helensem thesim de latifundiis Iaponicis scripsit. In patriam reversurus Civitates Foederatas Americae adiit et Philadelphiae anno 1891 nuptiae celebratae sunt.

Professor in Iaponia

recensere

Sappori tunc professor in collegio agriculturae (unde postea fiet unversitas) est creatus, denique officialis technicus in Formosa occupata fuit et professor in Universitate Kiotoensi et rector Scholae superioris primae et professor in Universitate Tokiensi. Anno 1918 cum aliis universitatem protestanticam feminis aperiendam (Tōkyō Joshi Daigaku) condidit et duxit. Anno 1920 praeses vicarius Confoederationis Nationum nominatus est. Anno 1921 in Congressu universali Esperantico Pragae celebrato participavit, ubi de statu linguae Esperanticae internationaliter adhibendae disseruit. Annis 1930 inter Americanos et Iaponos pacem conciliare temptabat ut tensiones crescentes minuerentur. Sappori Nitobe et uxor morbo affecti sunt, quamobrem Californiam petiverunt. Ibi Nitobe magnum opus de bushido scripsit cui titulus Bushido. De Iaponiae animo. Conversum est hoc opus varias in linguas (e.g. in Theodiscam, in Francogallicam, in Bohemicam, in Polonicam, in Suecicam). Ibi doctrinas honeste vivendi e moribus Iaponicis explicatas praesentavit. Principia septem descripsit secunda quae et eques Samuraeus et omnis Iaponus ageret. Secundo bello mundano nationalismi fautores verba eius valde abutebantur. Vultus Nitobe in chartis nummariis ienorum 5000 annis inter 1984 et 2004 videri potuit. Vancuverii viridarium pro isto homine nominaverunt (Nitobe Memorial Garden).

Opera selecta

recensere
  • A Japanese View of Quakers, Dr. Inazo Nitobe[2]
  • Über den japanischen Grundbesitz, dessen Verteilung und landwirtschaftliche Verwertung. – Salinis Saxonicis, 1890. (cum biographia Latine scripta in appendice) Editio interretialis
  • Bushido: The Soul of Japan (1900)

Bibliographia

recensere
  • David Cope Elkinton: The Elkintons and Inazo Nitobe. Inazo Nitobe Foundation, 2002.
  • Claus Bernet: "Nitobe, Inazo", apud: Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon (BBKL). Volumen 37, Bautz, Nordhusii 2016, ISBN 978-3-9863814-2-7, p. 773–781.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Nitobe Inazō spectant ([[commons:Category:|]], Nitobe Inazō).