Nebula planetaria
In astronomia, nebula planetaria[1] est res astronomica quae, cum ima resolutione observatur,est similis disco specie nebulosa. Propter hunc aspectum, similem planetis, adiectivus "planetarius" ei additur, et ab illo tempore ut nomen historicum servatur.
Ab observationibus accuratioribus (singillatim spectroscopicis), scitur nunc nebulas planetarias cum planetis non convenire. Cum parva stella (minus quam octo massae solis) senescit et consumit hydrogenium atque helium, cor ipsum ruit ut formetur pumilio alba, dum strata externa radiis prementibus expelluntur. Qui gasi nebulam materiae formant quae expanditur circum stellam velocitate expandi a 20 ad 30 kilometra per secundam. Quae nebula accipit ionta a photonibus ultrapurpureis? emissis stella quae calet maxime (a 50 000 ad 100 000 K).
Energia adquisita sic gaso remittitur sub forma lucis minoris energiae, in visibilibus rebus. Haec sunt res quae rapide variant: notae sunt 1500 in Via Lactea, nostra galaxia. Earum gratia, noster universus ditescit, in transformando hydrogenio orto in elementa graviora et in expellendis novis elementis ad medium inter stellas. Nebulae planetariae coloratissimae sunt et imagines sunt dignae qui spectentur. Exemplum clarum earum rerum est nebula Anuli sita in constellatione Fidium, inde alterum cognomen: nebula Fidium.
Historia
recensereNebulae planetariae plerumque sunt res parvo splendore, invisibiles oculo humano. Prima nebula planetaria reperta fuit nebula Halteris in constellatione Parvae Vulpis, observata a Carolo Messier in anno 1764 et inscripta M27 in eius indice rerum diffusarum. Natura nebularum planetariarum ignota mansit usque ad primas observationes spectroscopicas, in medio XIX° saeculo. Gulliemus Huggins unus ex primis astronomis fuit qui spectro rerum astronomicarum studeret diffrigens lumen prismo adiuvante. Stellae quas observavit ostenderunt spectrum continuum in quo lineae obscurae apparuerunt (radii absorbentes). Ceterum, cum nebulae Oculi Felis studuit, occucurrit spectro diversissimo. Pauci radii emittebantur in continuo fere nullo. Lucidissimus radius inveniebatur in undae longitudine 500,7 nanometrorum, quod nullum elemntum notum in terra emittebat. Emmissionem novo elemento attribuit, quod appellavit nebulium, ut helium quod repertum erat semel in spectro solari. Tamen, helio reperto in Terra paucis annis post inventionem ab astronomis, ambages nebulii diu restiterunt physicis qui non invenire poterant in Terra. In incipienti saeculo XX, solum Henricus Norris Russel proposuit radios lucidos observatos in nebulis planetariis signum novi elementi non esse, sed elemento communissimo emitti, nempe oxygenio, sito in conditionibus extremis imae densitatis.
Notae
recensere- ↑ "Nebula *planetaria":Vocabula astronomica (pars 1) ex Orbe Picto pentaglotto excerpta et Latine reddita a Nicolao Gross, apud Ephemeridem
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad nebulas planetarias spectant. |