Meldula
Meldula[1][2] (-ae, f.) (alia nomina: Metula[3][4], Castrum Meldulae ac Mendola) (Italiane: Meldola) est Urbs Italiae et municipium, circiter 10 050 incolarum, in Regione Aemilia-Romania ac in Provincia Foroliviensi-Caesenati situm. Urbani Meldulenses appellantur.
Locus: 44°8′0″N 12°4′0″E
Numerus incolarum: 9 879
Zona horaria: UTC 1, UTC 2
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Territoria finitima: Brittonorium, Civitella Romandiolae, Praesidium Domini Appi, Forum Popilii, Caesena, Forum Livii
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Insigne
recensereGeographia
recensere- Romandiola (terra),
Historia
recensereAntiqua regio Meldulae est, qua Galli simul cum Umbris versabantur. Fortasse inde Brennus transivit cum Romam vastatum peteret et certe Hannibal per Meldulam iter fecit quod per hanc urbem via quae Romipeta vocabatur (quod Roman breviore itinere petit) transit. Disputatur si hic esset Castrum Mutilum de quo Titus Livius nobis narrat.
Multi coloni romani hic incoluisse videtur quorum nominum vestigia in nominibus aliquorum locorum inveniuntur. Ad exemplum "Liciniano, Furano, Fabriziano, Pedrignano" sunt nomina locorum quae a tabulis traduntur immo "Gaiano, Terenziano et Magliano" sunt nomina locorum quae ad huc exstant.
Sub domibus "Picchi Traversarique" vestigia antiqui palatii Teodorici regis inventa sunt, speciatimque lati conclaves et pavimenta cum mosaicis. Per Meldulam aquaeductus a Traiano imperatore aedificatus et a Teodorico rege restauratus ad aquam Ravennam ferendam transibat.
Vicus Meldulae quamvis iam diu exstaret et arx primum a quodam comite Brittinori nominatur. In anno 1214 (MCCXIV) Meldulenses liberi subi consules elexerunt at debiles facile dominabantur et a guelfis et a ghibellinis Fori Livii. In 1335 (MCCCXXXV) liberate tota amissa a Pontefice arx reparata est et in 1379 (MCCCLXXIX) empta a Malatestis est qui usque ad 1500 (MD)imperium tenerunt. Tunc debitorum causa eam Venetianis venum dederunt quos pulcritudine loci miratos pontem quem ad huc videri potest aedificasse dicitur. Anno 1531 (MDXXXI)usque ad annum 1597 (MDICVII) a familia "Pio" Metula dominata est, tunc ab Aldobrandinis qui palatium foro imminente aedificaverunt cum portico. In revolutione francese arx et urbs gallorum exercitu vexatae spoliataeque sunt tantumque hodiernis temporibus arx ad pristinam surrexit integritatem reparationibus tamen protinus egens. Nunc Meldula urbs dives et magna est .
Clari cives
recensereNati
recensere- 1955: Ioannes Lucas Zattini, administrator Consilii municipalis Forum Livii
Urbis administratio
recensereUrbis huius administrationem semper obtinuit PC dein PDS usque ad annum MMIV quo sub imperio FI deinde LN decem annorum fuit. Anno MMIXX Partito Democratico rursus reddita civitas est.
Ecclesia Catholica Romana
recensereFractiones, vici et loci in municipio
recensereFractiones
recenserePiandispino-Valdinoce, Ricò-Gualdo, San Colombano, Teodorano, Vitignano.
Municipia finitima
recensereNexus interni
- Aemilia-Romania (regio),
- Romandiola (terra),
- Provincia Foroliviensis-Caesenas.
- Forum Livii et Caesena (urbes),
- Urbes Italiae.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Meldulam spectant. |
Pinacotheca
recensere-
Collocatio finium municipii in Provincia Foroliviensi-Caesenati.
-
Meldulae arx.
Notae
recensere- ↑ Nomi d'Italia - AAVV, De Agostini
- ↑ www.italiapedia.it
- ↑ Nomi d'Italia - AAVV, De Agostini
- ↑ www.italiapedia.it
- ↑ RDL 7 Septembris 1862