Martyr

qui pro fide tormenta passus est
(Redirectum de Martyrium)

Martyr (-ris, m.) est homo pro fide occisus.

William T. Walters
Pars fresconis Michaelis Angeli Bonarotii "Iudicium Ultimum" apud parietem altaris Aediculae Sixtinae monstrans martyres notissimos cum instrumentis martyrii sui.

Initialis significatio verbi martyris est notio propria christiana, quae tempore persecutionis Romanae orta est et ad eos spectabat, qui usque ad mortem testimonium pro Christo tulerunt (Graece: μάρτυς testis et μαρτύριον testimonium). Sensu latiore verbum martyr paulatim transferebatur in omnes, qui pro quolibet animi iudicio sive fide religiosa (praesertim Musulmani) sive iniuriae resistendae vel finis consequendi causa vitas dediderunt. Mors martyris pro fide "martyrium" vocatur.

Notio christiana

recensere

Significatio christiana verbi martyris primo in narratione “Martyrium Polycarpi” attitulata invenitur (Polycarpus Smyrnaeus supplicio affectus est circiter anno 155 Smyrnae), martyres autem Christiani erant multi etiam priores.

Protomartyr (i.e. primus martyr) Sanctus Stephanus habetur, cuius lapidatio in Act 7,54-60 narratur. Mors eius ita narratur, ut Christi morti admoveatur.

In epistulis Ignatio Antiochensi attributis (circiter 100–170 scriptis) theologia martyrii explicatur: Mors martyris mortique Christi aequiperatur, morte martyr discipulus Christi fit, perfectionem et vitam aeternam acquirit. Propositio sacrificii, quod in martyrio ad verum perducitur, magni momenti est [1].

Martyrium etiam vicem baptismi supplere putabatur, cf. Tertullianus [2]: Est quidem nobis etiam secundum lavacrum, unum et ipsum, sanguinis scilicet … Hic est baptismus qui lavacrum et non acceptum repraesentat et perditum reddit. (Similiter Cyprianus [3] vel Augustinus [4]); postea plerumque baptismus (vel baptisma) sanguinis vocatur. Quamquam autem secundum Joh 15,13maiorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam quis ponat pro amicis suis, tamen nulli christiano martyrium quaerendum est (Mt 10,23: cum autem persequentur vos in civitate ista fugite in aliam), nam martyrium gratia est et ideo a Deo datur, quibus vult.

Ecclesia diem martyrii ut diem natalem (sc. ad vitam aeternam) commemorat, quem in fastos addidit, quibus nomen martyrologii attributum est.

Exstant plurimae litterae de martyriis verae, quae omnem rem sive simpliciter ordine sive eleganti manu perferunt, inter quas passio Polycarpi, Mauritii, Perpetuae et Felicitatis, martyrum Scilitanorum, Cypriani et Acta Maximiliani. Fontes historiae magni ponderis se praebent usque ad aetatem imperatoris Constantini, gesta autem martyrum postea conscripta magna ex parte ficta sunt.

Christiani, qui in persecutione se christianos fuisse negaverant et imaginem Caesaris deorumque venerati erant, lapsi appellabantur. Maxima exacerbatione usque ad finem persecutionum Constantino imperatore factam de eorum statu in ecclesia, si qui redire voluissent, dubie disputabatur.

Signum martyrum est palma victoriae.

Praeclari martyres Christiani aetatis Romanae

recensere
 
Sebastianus, martyr exemplaris

Religio Christiana in Palaestina, provincia imperii Romani, nata est et in eodem imperio crevit, dum anno 311 per Edictum tolerantiae Galerii religio licita et imperatore Theodosio I regnante religio in imperio unica facta est. Cum spatium temporis a Nerone usque ad Diocletianum acerbis persecutionibus plenum fuisset, hae primae persecutiones ecclesiae maximi momenti sunt. Aliae persecutiones aliis causis ortae sunt; Minucius Felix Caecilium Natalem septem crimina Christianorum proferentem facit[5], inter alia eos "caput asini ... venerari". Gravius autem fuit Christianos vitae via ab aliis differre, deos neglegere (quare atheismi accusati sunt) et sacrificium imperatorium recusare.

  Si plus cognoscere vis, vide etiam Persecutiones Christianorum Romanae.

Martyres temporum posteriorum

recensere

Multae ecclesia etiam temporibus posteris passa est persecutiones.

  Si plus cognoscere vis, vide etiam Persecutio Christianorum.

Quidam martyres noti:

Notio islamica

recensere

Notio siitica

recensere

Sensus latior verbi martyris saeculo vicesimo

recensere

Bibliographia

recensere
  • Paul Allard: Histoire des persécutions (5 vol.), Paris 1908 (3. ed.) - francogallice
  • Otto Bardenhewer: Geschichte der altkirchlichen Literatur (5 vol.), Freiburg 1924 (2. ed.)
  • Anton A. Bastiaensen (Ed.): Atti e Passioni dei Martiri, Fondazione Lorenzo Valla, Milano 1987 – partim graece, partim latine, comm. italice
  • Philippe Bobichon, « La plus ancienne littérature martyriale » in : Histoire de la littérature grecque chrétienne, t. II/5 : De Paul apôtre à Irénée de Lyon, B. Pouderon et E. Norelli (dir.), Paris, Cerf, 2013, pp. 619-647 - francogallice
  • Norbert Brox: Kirchengeschichte des Altertums (Kirchengeschichte in vier Bänden, 1), Düsseldorf 2008 - theodisce
  • Henry Chadwick: The Early Church (The Pelican history of the church, 1), Harmondsworth 1978 (repr.) - anglice
  • Rudolf Freudenberger: Christenverfolgungen, TRE VIII (1981) 23 ss. - theodisce
  • Peter Guyot / Richard Klein (Ed.): Das frühe Christentum bis zum Ende der Verfolgungen. Eine Dokumentation. Band 1: Die Christen im heidnischen Staat. Band 2: Die Christen in der heidnischen Gesellschaft. Darmstadt 1997 - graece, latine, theodisce
  • Herbert Musurillo (Ed.): The Acts of the Christian Martyrs, Oxford 2000 – partim graece, partim latine, anglice
  • Carolus de Lignieres, Caecilia virgo et martyr. Tragoedia christiana, Agatha, virgo et martyr, tragaedia christiana.
  1. cf. Ign., Eph 8,1; 18,1; 21,1 et cetera
  2. Tert., De bapt. 16
  3. Cypr., Ep. 73,22
  4. Aug., De civ. Dei 13,7
  5. Minucius Felix, c. 9

Nexus interni

 
Sancti

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!