Marilyna Monroe

histrio, cantrix, ostentatrixque Civitatum Foederatarum

Marilyna Monroe[1] (nata Norma Jeane Mortenson die 1 Iunii 1926; mortua die 5 Augusti 1962) fuit histrio, cantrix, ostentatrixque Civitatum Foederatarum. Annis 1950 saepe partes "candidas stultasque" (Anglice dumb blonde) agens, gratissimum populi symbolum sexualitatis facta est. Quamquam curriculum actricis praeclarae tantum decem annos duravit, pelliculae eius $200 milliones meruerunt antequam repente anno 1962 mortua est. Etiamnunc persona magni momenti in cultura populari habetur.

Wikidata Marilyna Monroe
Res apud Vicidata repertae:
Marilyna Monroe: imago
Marilyna Monroe: imago
Marilyna Monroe: subscriptio
Marilyna Monroe: subscriptio
Nativitas: 1 Iunii 1926; Angelopolis
Obitus: 4 Augusti 1962, 5 Augusti 1962; Brentwood
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Norma Jeane Mortenson

Familia

Genitores: Charles Stanley Gifford; Gladys Monroe
Coniunx: James Dougherty, Joe DiMaggio, Arthurus Miller

Memoria

Sepultura: Westwood Village Memorial Park Cemetery
Marilyn Monroe in The Seven Year Itch.

Angelopoli nata, in domibus adoptivis temporariis et domo orborum educata, primum annos sedecim nata nupsit. Anno 1944 in officina Radioplane laborans photographema cognovit et prosperam occupationem ostentatricis pin-up(en) coepit, propter quam se paulisper cum officinis cinematographicis Twentieth Century-Fox (1946–47) et Columbia Pictures (1948) contraxit. Partibus minoribus in pelliculis actis, anno 1951 novum pactum cum Fox subscripsit. Proximis duobus annis histrio populo grata facta est ob partes in comoediis As Young as You Feel et Monkey Business ac dramatibus gravioribus Clash by Night et Don't Bother to Knock actas. Cum pervulgatum sit eam photogrammata nuda fecisse antequam clara facta sit, hoc curriculo eius non nocuit, sed eius pellicularum studium populorum auxit.

Anno 1954, Monroe fuit unum ex clarissimis Ruscisilvae luminibus, primas partes in tribus pelliculis agens: in pellicula noir Niagara, quá sexualitas eius valde expressa est, atque in comoediis Gentlemen Prefer Blondes et How to Marry a Millionaire, quae celebrem eius personam "flavam et stultam" instituerunt. Quamquam imaginem suam publicam curabat, vexabatur quia semper in partes similes conducebatur et parum pecuniae ab officinis accipiebat. Iura eius cinematographica paulisper anno 1954 derogata sunt quia pelliculam propositam recusavit, sed deinde rediit ut primas partes in pellicula prosperrima The Seven Year Itch (1955) ageret. Monroe, cum officina tamen pactum mutare noleret, anno exeunte 1954 suam societatem cinematographicam condidit, Marilyn Monroe Productions (MMP). Anno 1955 hanc societatem extruens, Strasbergianam histrioniae methodum in Actors Studio discere coepit. Anno 1955 exeunte novum pactum a Fox accepit, quod ei plus potestatis maioresque merces dedit. Postquam partes quas in Bus Stop (1956) egit a criticis laudatae sunt et in prima productione MMP, The Prince and the Showgirl (1957) apparuit, praemium Goldon Globe histrionis feminae optimae pro Some Like It Hot (1959) vicit. Ultima eius pellicula perfecta fuit drama grave The Misfits (1961).

Multum de difficili vita privata Monroana scriptum est. Cum narcomania, depressione, anxietateque contendit. Ambo conubia, cum Iosepho DiMaggio, lusore basipilae, et Arthuro Miller, fabularum scriptore facta, divortio evenerunt. Annos 36 nata, nimia barbituratorum summa sumpta, domi Angelopoli die 5 Augusti 1962 mortua est. Quamquam mors eius voluntaria iudicata est, postea nonnullae theoriae coniurationis eius excogitatae sunt.

Fama post mortem

recensere

Multos post annos, Marilyna Monroe adhuc magna fama fruitur. Sic multa pellicula documentaria biographiaeque extant quae de illa tractant et multae pelliculae televisificae vitam enarraverunt, in quibus operibus partem actricis egerunt vel Ashley Judd vel Poppy Montgomery. Nuper etiam illam personam induerunt Carlotta Sullivan in parva serie televisifica de familia Kennedy et Michaela Williams in pellicula cui titulo My Week with Marilyn (Septimana mea cum Marilyna).

Specie illius saepe utuntur tegumina periodicorum, praeconia, medicamina faciei[2], vel pelliculae ut Pulp Fiction, L.A. Confidential vel etiam series The Simpsons, in qua redigitur illa scaena in ferrivia subterranea quae primo in pellicula cui titulo The seven years inch Marilyna egit. Anno 2006, Nicole Kidman vocem misit pro persona Normae Jean in pellicula animata cui titulo Happy Feet. Multaque carmina popularia de illa sunt, ut Candle in the Wind , Goodbye Yellow Brick Road (quae fecit Elton John), Vogue et Material Girl Madonnae, Black Marilyn cantatricis francicae Shy'm vel etiam Marilyn Monroe, quod Pharrell Williams edidit.

Anno 2020, secundum periodicum Forbes,[3] lucrum adhuc fit per annum dollarum octo decies centena milia a fama Marilynae mortuae, et nulla mulier conspicua, nisi illa adhuc vivit, tantum quaestum facit.

Pelliculae

recensere

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Marilyna Monroe spectant.
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •