Mangasea[1] (Russice Мангазея, tr. Mangazeja) olim erat urbs Russica in Siberia.

Historia

recensere
 
Artefacta e Mangasea in Museo Historico Publico Russiae

Mangasea, anno 1601 ad Tasum flumen in parte septentrionali Siberiae occidentalis condita, fuit prima urbs, quam Russi in Siberia ad septentrionem Circuli Arctici condiderunt. Facta est valens sedes mercaturae, ubi Russi pelles pretiosas (ut plurimum, sabellarum) a populo indigeno "Samoiedico" (i.e. Nenetico) atque venatione sua obtinuerunt. Cum fontes pellium prope Mangaseam exhaustae sunt, urbs gradatim ab incolis relicta est, anno 1672 decreto tzaris Alexii officiali deleta. Nunc reliquiae Mangaseae sunt locus archaeologicus notus, ad districtum autonomum Iamalo-Neneticum Russiae pertinens.

Multae incolarum priscorum Mangaseae atque praesidium militare urbis derelictae in locum prope influxum Turuchani fluvii ad Ieniseam migraverunt. Locus ille habitatus, ubi hibernaculum Russorum iam ab anno 1607 exsistebat, anno 1672 factus est urbs Mangasea Nova, ab anno 1780 Turuchansk nominabatur, quae metropolis districtus et valens sedes mercaturae (pelves ut mercimonium principale habens) erat, sed saeculo undevicesimo valorem suum perdidit, et nunc est vicus parvus Staroturuchansk (i.e. "Turuchansk Vetus") territorii Crasnoiarensis Foederationis Russicae.

Nexus externi

recensere
  Situs geographici et historici: Locus: 66°41′22″N 82°15′12″E • Большая российская энциклопедия