Ludovicus Couperus
Ludovicus Couperus (natus Hagae Comitum die 10 Iunii 1863; vita functus De Steeg in vico prope Arecanum die 16 Iulii 1923) fuit poeta et scriptor mythistoriarum psychologicarum Batavus. Inter elegantiores et maxime eximios scriptores qui Nederlandice scripserunt haud temere numerari potest. Anscharius Wilde eius opera magnopere aestimavit.
Eius origines
recensereLudovicus Couperus natus est gente iam ante plura saecula docta et erudita, oriunda de Frisia, quae officia superiora exercebat et plures praedicatores genuit. Verisimiliter quidam incognitus atavus in initio cuparius fuit ut ex nomine gentilitio apparet, verbum cuypers significans cuparium. Saeculo septimo decimo nomen latinizatum est sub forma "Couperus".
Eius pater Ioannes Ricus Couperus (Jakarta, 24 Februarii 1816–Hagae 13 Octobris 1902) erat iurisperitus, qui in concilio Iustitiae Padangi et in urbe Batavia munus exercebat.
Eius vita
recensereAdhuc infans decem annorum natus comitavit genitores in Nederlandicas Indias quibus in terris in gymnasio urbis Bataviae didicit litteras humaniores. Reversus in patria, Scholam Altiorem Publicam frequentabat.
Viator
recensereLudovicus Couperus, tempore quo Europaei, divitibus exceptis, minime itinerabantur, itinera multa per orbem terrarum perfecit. Eum viderunt Iaponia, Algeria, tam Orientis quam Occidentis terrae, ita ut eum, scriptorem gyrovagum et errabundum dici possit.
Eius scripta
recenserePrimum ut res apud multos scriptores fit carmina pepigit, et postea calamo elegantissimo et docto multas peperit fabellas Milesias subtili ironia et cavillatione sparsas e quibus praecipue famam acquisivit haud minimam. Etiam mundum antiquum et tempora praeterita et fugiens tempus perpulchre revocare valuit in fabellis historicis inter quas Mons luminis de tempore Romano et Alexander (Iskander) de Magno Alexandro.
Nonnulli eum inter scriptores naturalistas reponunt, sed videlicet haud iuste ; etenim nullius scholae litterariae esse videtur, nisi suae, aut potius scholae elegantias, pulchritudines et humanitatem colentis.
Opera nonnulla
recensere- Eline Vere
- Majesteit
- De berg van licht
- Iskander
Couperus veste Latina indutus
recensereOpera Couperi in multas linguas versa sunt et etiam in linguam Latinam. Volfgangus Jenniges enim anno 2006 in Latinum vertit et edidit eius fabellam De morte Vestae.[1]
Notae
recensere- ↑ Versio Volfgangi Jenniges fabellae Ludovici Couperus, "De morte Vestae", in F. Licoppe-Deraedt, ed., Navigare necesse est: Quattuordecim viatoriae narrationes veste Latina indutae: Miscellanea Gaio Licoppe dicata (Bruxellis: Melissa, 2006), 93-117.