Legenda
Legenda (-orum, n. a legendo),[1] vel etiam legenda (-ae, f.),[2] sunt genus litterarum quod mythis et fabellis aliquando puerilibus propinquum habetur. Legenda plerumque sunt fabulae profanae, non sacrae, atque eorum personae principales sunt humanae. Migrationes, bella et victorias, facinora heroum, principum, regumque praeteritorum, et continuationem domuum regnantium dicunt.[3] Sensu autem latiore legenda sunt narrationes de hominibus sanctis aut ceteroqui claris, quae vera a nonnullis lectoribus putatur, quamvis miracula sive res fictas continere possint.
Haec notio ex forma gerundivi verbi legere orta est in primo libros legendarios[4] significans, in quibus lectiones in Ecclesia Latina in officiis matutinis legendis scribebantur. Paulatim etiam ad narrationem de singulari homine sancto appellandam usitata fiebat, ut puta Legenda Sancti Dominici. Latine raro, vernaculis linguis saepius etiam narrationes hominum clarorum, qui inter sanctos non habentur, legendae vocantur, ut puta legenda Alexandri Magni.[5][6] Legenda Christiana non tam historicam veritatem spectat, sed fidei potissimum.[7] In persona sancti vis divina se revelat miraculis confirmata.[8]
Legendaria notissima
recensereLegendaria sunt fabulae plerumque orales aliquando ex variis fontibus, quae in manuscriptis vel libris typis impressis collectae conscribuntur.
- "Dialogi de miraculis patrum Italicorum“ a Papa Gregorio Magno conscripti (540–604).
- Legenda aurea, cuius auctor Iacobus a Voragine circa annum 1280 floruit; etiam Legenda Sanctorum vel Lombardica nuncupata.[9]
- Magnum Legendarium Austriacum: collectio hagiographica maximi momenti saeculi duodecimi imprimis vitas sanctorum Hibernicorum continens et idem excellens manuscripti picturis ornati exemplum.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Kirschii Cornucopia [1].
- ↑ Vide legenda(en) apud Victionarium Anglicum cum locis ibi citatis.
- ↑ Bascom 1965: "Legends are more often secular than sacred, and their principal characters are human. They tell of migrations, wars and victories, deeds of past heroes, chiefs, and kings, and succession in ruling dynasties," p. 6.
- ↑ Jus ecclesiasticum universum antiquae et recentiori disciplinae praesertim, p. 689.
- ↑ Fratris Felicis Evagatorium in Terrae Sanctae . . . peregrinationem, 433.
- ↑ Abhandlungen der Böhmischen Gesellschaft der Wissenschaften in Prag, Band 2[2].
- ↑ Ringler 1975: 260, 267.
- ↑ Reichertz 2008: 77.
- ↑ Hofmanni Lexicon Universale [3].
Anthologia
recensere- Ecker, Hans-Peter, ed. 1999. Legenden: Heiligengeschichten vom Altertum bis zur Gegenwart, Stutgardiae: Philipp Reclam jun. ISBN 3-15-058019-6.
Bibliographia
recensere- Bascom, William Ruseell. 1965. The Forms of Folklore: Prose Narratives. Berkeleiae: University of California Press.
- Delehaye, Hippolyte. 1907.The Legends of the Saints: An Introduction to Hagiography.
- Ecker, Hans-Peter. 1993. Die Legende: Kulturanthropologische Annäherung an eine literarische Gattung. Germanistische Abhandlungen, 76. Stutgardiae et Vimariae: Metzler. ISBN 3-476-00899-1.
- Jansen, William Hugh. 1972. "Legend: oral tradition in the modern experience." Folklore Today: A Festschrift for Richard M. Dorson, 265–72. Bloomingtoniae: Indiana University Press. ISBN 0877501971, ISBN 978-0877501978.
- Reichertz, Jo. 2008. Die Macht der Worte und der Medien, ed. secunda. Wiesbaden. ISBN 978-3-531-16307-9.
- Ringler, Siegfried. 1975. "Zur Gattung Legende: Versuch einer Strukturbestimmung der christlichen Heiligenlegende des Mittelalters." In Würzburger Prosastudien II: Untersuchungen zur Literatur und Sprache des Mittelalters: Festschrift für Kurt Ruh zum 60. Geburtstag, 255–70. .Monaci. Medium Aevum, 31. DNB 750315571.
- Rosenfeld, Hellmut. 1982. Legende 4. Stutgardiae: Metzler/. ISBN 3-476-14009-1.
- Tangherlini, Timothy R. 1990. "'It Happened Not Too Far from Here . . .': A Survey of Legend Theory and Characterization." Western Folklore 49, no. 4 (October): 371–90).
- Walz, Herbert, ed. 1986. Legende. Themen, Texte, Interpretationen, 7. Bambergae: Buchner. ISBN 3-7661-4337-6.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad legenda spectant. |