Kiribati
Kiribati, sive res publica Kiribatorum, est civitas insularis in medio Oceano Pacifico tropico sita. Numerus civium est paene 100 000 (2011),[1] et civitas in triginta-duobus atollis et singula insula curalii elevati consistit, trans 3.5 milliones chiliometrorum quadratorum (1 351 000 milium quadratorum) sparsis, aequatorem varicantibus, ad Lineam Commutationis Diei apud eius locum orientalissimum adiacentibus.
Territoria finitima: Civitates Foederatae Americae, Francia
Locus: 1°28′0″N 173°2′0″E
Caput: South Tarawa
Gestio
Praefectus: Taneti Maamau
Consilium: House of Assembly of Kiribati
Situs interretialis
Populus
Sermo publicus: Anglice, Gilbertese
Zona horaria: UTC 12, UTC 13:00, UTC 14:00, Pacific/Tarawa, Pacific/Kanton, Pacific/Kiritimati
Moneta: Kiribati dollar, Australian dollar
Commemoratio
Tabula aut despectus
Caput est Tarava Australis (Anglice South Tarawa, Gilbertine Teinainano). Praeses praesens est Anoteus Tong. Linguae publicae sunt Anglica et Gilbertina.
Etymologia
recensereNomen civitatis Latine ex Kiribati (/kiribas/ enuntiato), vocabulo Gilbertino deducitur quod vicissim adaptatione Anglici vocabulo Gilbert Islands (Latine Gilbertinas Insulas significante) est propter cognomen navarchi Thomae Gilbert. Revera, Gilbertine soni litterarum Latinarum /g/, /l/, et /s/ respective? K, R, et TI scribuntur, in syllabis necessarie apertis.
Historia
recensereAbhinc annorum amplius 2000, Kiribatos Micronesius populus incolebat, intermisso contactu cum Samoanis, ab Europaeis exploratoribus valde sere "inventa" est (Ferdinandus Magellanus insulam Carolinam in Sporadibus Aequatorialibus per primam orbis terrarum circumnavigationem vidisse videtur) cum saltem mille annorum abhinc homines insulas incolebant. In quibus democratiae erant ubi lex et iustitia in commune in maneabis (domis communibus) decernebantur, excepta, nuperrime, nonnulla insula ubi parva regna in formatione erant, velut Butaritari. Insularum Gilbertinarum proprium nomen (praesertim Francogallice) debet navarcho Adamo Iohanne a Krusenstern qui eas cum navarcho Thomae Gilbert nomine baptizavit, qui iuxta cum navarcho Marshall eas transivit in itinere per Sinum Botanicum (in praesenti Sydneio) et per Cantonum (in Sina. Ludovicus Ididorus Duperrey, navarchus Francicus, eas iunctas in eadem tabula anno 1820 pinxit; sic nomen a Krusenstern datum confirmans. Anno 1892, Britanniarum Regnum sedecim insulas Gilbertinas et octo insulas Elliceanas sub proprio protectoratu collocavit quibus insulas Oceanum, Tabuaeranum, et Teraina anno 1901 et Insulam Christi Natalis anno 1919 adiunxit. Britannica colonia anno 1916 (insulae Gilbertinae et Elliceanae) facta est, postea anno 1971 intestinam libertatem ceperunt. Inter annos 1916 et 1925 (et publice usque ad 1948), Insulae Unionis (nunc Tokelau appellata) huius coloniae partem quoque fecerunt.
Anno 1978, libertas insulis Elliceanis primum concessa est, ab Gilbertinis ex anno 1975 separatis et cum novo Tuvalus. Libertas Kiribatis paulo postea, die 12 Iulii anni 1979, concessa est, nonaginta annos accuratos post Roberti Ludovici Stevenson adventum in has insulas.
Ex anno 1999, Kiribati socii Consociationis Nationum sunt.
Morphologia
recensereIn medio Pacifico, inter Lineam Aequatorialem et Lineam Commutationis Diei triginta tres insulae (omnes atolla sunt, excepta Banaba) comprehenduntur, super maritima zona circa 3 550 000 chiliometra quadrata lata dispersae et divisae in archipelaga tria inter se distantissima (archipelagum Gilbertinum, archipelagum Phoenicis, et archipelagum Sporadum Aequatorialium. Harum insularum solum viginti unas perpetue incolas habent.
Kiribati tria archipelaga comprehendunt quae sunt inferiora:
- Insulae Gilbertinae (sedecim insulae), 1500 km ab Vitorum Septemtrione sitae
- Insulae Phoenicis (octo insulae, e quibus duae cum incolis), circa 1800 km a Gilbertinarum Austroriente distantes
- Insulae Lineae sive Sporades Aequatoriales (11 insulae e quibus 3 cum incolis) circa 3300 km a Gilbertinarum Oriente distantes, et circa 2000 km a Havaiorum meridie et 2000 km ab Insularum Societatis septemtrione (Insulae Lineae Insulam Iarvisanam, Scopulum Kingmanianum et Palmyrae atollum quoque comprehendunt, sed haec ultima a Civitatibus Foederatis administrantur)
- insula vulcanica seiuncta (Banaba) quae velut insula guanus cognoscebatur, "Insula Oceanus" baptizata, phosphatorum fodinarum usus finem habuit anno 1979, libertatis anno.
Insulae omnes sunt:
- Insulae Gilbertinae
Insula Latine | Insula Anglice et Gilbertine |
---|---|
Abaiangum | Abaiang |
Abemama | Abemama |
Aranuca | Aranuka |
Arorae | Arorae |
Banaba | Banaba |
Beru | Beru |
Butaritari | Butaritari |
Kuria | Kuria |
Makin | Makin |
Maiana | Maiana |
Marakei | Marakei |
Nikunau | Nikunau |
Nonouti | Nonouti |
Onotoa | Onotoa |
Tabitevea | Tabiteuea |
Tamana | Tamana |
Tarava | Tarawa |
Insula Latine | Insula Anglice et Gilbertine |
---|---|
Birnie | Birnie |
Cantonum | Kanton |
Enderbynesia | Enderbury |
Manra | Manra |
Insula MacKeanana | McKean |
Nicumaroro | Nikumaroro |
Orona | Orona |
Ravaci | Rawaki |
Scopulus Winslowianus | Winslow Reef |
E quibus solum Cantonum circiter quinquaginta incolas et Orona incolas solum ex anno 2001 habet.
- Sporades Aequatoriales
Insula Latine | Insula Anglice et Gilbertine |
---|---|
Insula Carolina sive Millennii | Caroline |
Scopulus Philippi | Filippo Reef |
Insula Flintana | Flint |
Insula Christi Natalis | Christmas (Anglice) et Kiritimati (Gilbertine) |
Maldennesia | Malden |
Starbucknesia | Starbuck |
Tabuaeranum sive Fanningana | Tabuaeran |
Teraina sive Vasingtonia | Teraina |
Vostocnesia | Vostok |
E quibus solum insulae Christi Natalis, Tabuaerani, et Terainae incolas habent.
Fere omnes insulae, Banaba excepta, atolla paulo super libra maris emergentia sunt, e quo efficitur ut parum vegetationis? sit et agriculturae difficultatem ostendat, quae coprae, carevei, sive recentis cocotes umoris et localis taronis sive Cyrtospermatis chamissonis perceptionis modum adhibeat.
Demographia
recensereKiribatorum incolarum Kiribati sive Gilbertini (Gilbertine: I-Kiribati) appellantur; qui in rapidum demographicum incrementum sunt, paulo numerum 100 000 anno 2004 superantes. Spissitudo inter haud urbanizati mundi maximas est, praesertim in Betione et in Tarava Australi, super atollo Taravae.
Religio
recensereReligio Christiana est praecipua in civitate religio, aliquando cum aliquot atavicarum fiderum cultibus mixta. Plerique Christiani sunt Catholici Romani (Dioecesis Taravanus et Naurunus), sed Protestantica Ecclesia Kiribatorum (Congregationalistica optime repraesentatur, unam tertiam incolarum partem constituens. Aliae religiones velut Mormones valde minus numerosi sunt. Bahaistica fides quoque repraesentatur, praesertim in Tarava et Insula Christi Natalis (minus quam 4%).
Linguae
recensereDum Anglica constitutionis et legum lingua est, lingua Gilbertina est patria lingua, lingua Austronesia, Micronesii subcirculi. Lingua a lingua Proto-Oceanica originem trahit, et Anglicae e constitutione anni 1979 parificatur. Parvus allophylus quoque Tuvaluane loquuntur (Insularum Elliceanarum incolarum posteri post Tuvalus separationem anno 1976 mansi). Etiam allophyli Gilbertine in Tuvalu (in atollo Nuorum, in Vitis (in Rabis) et in Salomone, sicut plures emigrati in Nova Zelandia et in Civitatibus Foederatis (in Havaiis) loquuntur.
Civilitas
recensereParlamentum Kiribatorum (Gibertine: Maneaba ni Maungatabu 'domus communis montis sacri'), quarto quoque anno exacto eligitur et a deputatis componitur (regimen parlamentarium). Deputatus, non electus, Banabae communitatem, in Vitiensi insula Raborum ex anno 1945, repraesentat. Minister rei iuridicae quoque parlamenti socius est. Praeses (Gibertine: te Beretitenti) et Civitatis et Gubernationis dux est. Eligitur per suffragium universale directum, postquam Parlamentum tres aut quattuor candidatos inter electos parlamentarios delegisset. Non magis quam tria mandata facere potest. Praeses vicarius in praesenti Teima Onorio (ex anno 2003). Post diffidentiae motionem, anno 2003, praeses Teburorus Tiito abdicaturus fuit, vix incepto tertio mandato. Quia is denuo adesse non poterat, Anoteus Tong die 4 Iulii anni 2003 electus est, eius politicus adversarius (qui aegre eius fratrem maiorem, Doctorem Harrium Tong, eiusdem Teburoriri factionis et advocatum Banueram Berina vicit).
Singulae viginti una insulae cum incolis concilia singula de localibus rebus tractantia habet. Atollum Taravae, ubi caput (Tarava Australis) et maxima gubernationis pars inveniuntur, tres communitates urbanas distinctas habet quae sunt: Betio (Anglice Betio Town Council), Tarava Australis (Anglice Teinainano Urban Council) et Tarava Septemtrionalis (Gilbertine Tarawa leta). Insularum Sporadum Aequatorialium (Anglice Line Islands) et archipelagi Phoenicis (Anglice Phoenix) ministerium Londinii Anglice London, Gilbertine Ronton) (in Insula Christi Natalis, Anglice Christmas, Gilbertine Kiritimati) est, quod amplius 3000 chiliometra a Tarava distat.
Partes administrativae
recensereKiribati, secundum constitutionem, non veras propriasque subdivisiones administrativas habent. Insulae viginti una cum incolis sint inferiores:
Oeconomia
recensereKiribati paulum opium naturalium habent. Phosphatorum fodinarum usus ex ante libertatem captam venit. Copra et piscatus anno 2003 maximam seu productionis seu exportationis partem repraesentabant. Inter exportationis subfructus, notandi sunt pisces aquarii. Nuper, anno 2003, decursiones nauticae ex Havaiis in Kiribatos (in atollum Tabuaeranum) evolutae sunt.
Oeconomia valde fluctuavit his ultimis annis. Oeconomica evolutio limitatur ob idoneorum operariorum defectionem (exceptis classiariis, qui in Sede Exercitationis Classiariorum Betionensi educantur et in Germania et Civitatibus Foederatis quaeruntur), ob infrastructurae debilitatem et ob distantiam ab internationalibus mercatibus. Plerique reditus e piscatus iuribus ab Unione Europaea, Corea, et Taivania solutis proveniunt.
Periegesis
recenserePeriegesis amplius quintam partem Producti Domestici Grossi praebet. Externae pecuniariae subventiones, praesertim ex Anglia et Iaponia provenientes, ultimis annis inter 25 centesimas et 50 centesimas Producti Domestici Grossi attulerunt.
Transvectionis
recensereInternationales aereae conexiones problematicae facta sunt praecipue postquam societas Air Kiribati suo aeroplano apto iungendis Vitis et Tuvalui (Franco-Italico ATR-72) et uni volatui locato (Boeing 737) renuntiaverit, cui praecipuam conexionem societas Aloha Airlines suppeditabat, quae, Aprili mense anni 2004, hebdomadalem conexionem habebat, iam interruptam et substitutam pro hebdomadali societatis Air Pacific statione, etiam interrupta, in cursu ex Honolulo in Nados (in Vitis) super insula Christi Natalis. Conexio e Tarava cum reliquo mundo in praesenti societate Air Marshall Islands, e Madzuro, et antiqua societate Air Nauru, ubi suum unum aeroplanum sub pigneratione non erat, tegitur. Societas Air Kiribati intestinas conexiones inter insulas Gilbertinas (excepta Banaba) cum parvis velivolis solum servat.
Ambitus
recensereDiversae territorii partes omnino aut partim proteguntur: verbi gratia naturale reservatum 410 500 km² latum, in mundo maximum, anno 2008 creatum est quod Area Protecta Insularum Phoenicis nominatur. Christi Natalis pars protecta reservata sunt.
Archipelagus in medio diem commutante meridiano (180º) erat, itaque, anni 2000 traductione praevisa, auctoritates zonam temporalem mutare anno 1997 decreverunt (antea res publica in duas secabatur et duabus diebus simul vivebat, quod seu incolis seu gubernationi semper practicum non erat). Praeterea Kiribatorum incolae primi annum 1999 reliquentes et primi igitur in annum 2000 intrantes fuere (diligenter hoc in insula Carolina evenit, quae "Insula Millennii" facta est), et ergo in annum insequentem, novum saeculum et novum millennium. Hodie igitur tota civitas zonam temporalem UTC 12 habet (parem Neozelandicae) et legitimam horam non est. Utcumque notandum est, in Insula Christi Natalis, semper ad Kiribatos pertinente, duas horas esse ante reliquam rempublicam (scilicet UTC 14) et locum esse ubi, ante reliquum mundum, novus dies incipiat. Rotative? sequuntur Insulae Chathamenses (Maorice Wharekauri ; Moriorice Rekohu), ad Novam Zelandiam pertinentes, quae UTC 13:45 perscribuntur, sed solum cum hora legitima (tempore inter Octobrem et Martium) additur. Sequuntur deinde Tonga cum UTC 13 toto anno ubi hora legitima non applicatur. In UTC 13 etiam est Nova Zelandia aestiva tempore).
Notae
recensere- ↑ "Kiribati: 2011 Article IV Consultation-Staff Report, Informational Annexes, Debt Sustainability Analysis, Public Information Notice on the Executive Board Discussion, and Statement by the Executive Director for Kiribati". International Monetary Fund Country Report No. 11/113. 24 Maii 2011.
Bibliographia
recensere- Mike Bowers, "Waiting for the tide to turn: Kiribati's fight for survival" in The Guardian (23 Octobris 20117)
Nexus externus
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Kiribatos spectant. |
Civitates |
Australia · †Iaponia · †Indonesia · Viti · Insulae Marsalienses · Insulae Palauenses · Insulae Salomonis · Samoa (Samoa Occidentalis) · Kiribati · Foederatae Micronesiae Civitates · Nauru · Nova Zelandia · Papua Nova Guinea · †Philippinae · †Timora Orientalis · Tonga · Tuvalu · Vanuatu |
---|---|
Territoria obnoxia |
Insulae Aleutiae · Insula Baker · Insula Christi Natalis · Guama · Havaii · Insula Howland · Insulae Mariannae Septentrionales · Insula Norfolk · Nova Caledonia · Polynesia Francogallica · Rapanui (Insula Paschalis) · Samoa Americana · Tokelau · Uvea et Futuna · Insula Wake |
Africa Australis · Antiqua et Barbuda · Australia · insulae Bahamenses · Bangladesa · Barbata · Beliza · Botswana · Britanniarum Regnum · Bruneium · Caimanae insulae · Cammarunia · Canada · Cyprus · Dominica · Gana · Granata · Guiana · Iamaica · India · Kenia · Kiribati · Lesothum · Malaesia · Malavia · Mauritia · Melita · Mons Leoninus · Mozambicum · Namibia · Nauru · Nigeria · Nova Zelandia · Pakistania · Papua Nova Guinea · Ruanda · insulae Salomonis · insulae Seisellenses · Samoa · Sanctus Christophorus et Nives · Sancta Lucia · Sanctus Vincentius et Granatinae · Singapura · Swazia · Tanzania · Taprobane · Tonga · Trinitas et Tabacum · Tuvalu · Uganda · Vanuatu · Viti · Zambia Capsae cognatae: Reges Britanniarum • Secretarii generales Consortionis Populorum | |
Ieremia Tabai 1979 • Rota Onorio 1982 • Ieremia Tabai 1983 • Teatao Teannaki 1991 • Teburoro Tito 1994 • Anote Tong 2003 • Taneti Maamau 2016 | |