Ioannes Valentinus Andreae
Ioannes Valentinus (Theodisce Johann Valentin) Andreae, 17 Augusti 1586 in Herrenberg natus et 27 Iunii 1654 Stuttgardiae mortuus, erat mathemaricus, theologus et scriptor Latinus.
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 17 Augusti 1586; Herrenberg
Obitus: 27 Iunii 1654; Stutgardia
Patria: Duchy of Württemberg
Obitus: 27 Iunii 1654; Stutgardia
Patria: Duchy of Württemberg
Familia
Genitores: Johannes Andreae;
Proles: Gottlieb Andreae
Proles: Gottlieb Andreae
Memoria
Sepultura: Hospitalhof Stuttgart
Vita et opera
recensereIacobi Andreae nepos fuit. In Universitate Tubingensi educatus est. Operum Andreae Latinorum, quae permulta conscripserat, Turbo drama satyricum et Menippus, dialogorum collectio, praecipue nominandi sunt. Utopiam etiam Christianam composuit (Reipublicae Christianopolitanae descriptio). Multa et Theodisce scripsit; ut Chymische Hochzeit Christiani Rosencreutz (sed non alia documenta Fraternitatis rosaceae crucis) ludibrii causa composuisset, ipse dixit; obscura tamen res est.
Opera Latina
recensere- Collectaneorum mathematicorum... Cellius, Tubingae 1614
- Doctrinae Christianae summa. Cellius, Tubingae 1614
- Epistola ad illustrem ac reverendam Fraternitatem Rosae Crucis. Bringer, Francofortii 1615
- Herculis Christiani luctae. Zetzner, Argentorati 1615
- De Christiani Cosmoxeni genitura iudicium. Foillet, Monte Bellicardo 1615
- Theca gladii spiritus. Zetzner und Scher, Argentorati 1616
- Turbo, sive moleste et frustra per cuncta divagans ingenium. Argentorati 1616
- Invitatio Fraternitatis Christi ad sacri amoris candidatos. Zetzner und Scher, Argentorati 1617
- Peregrini in patria errores. Zetzner, Argentorati 1618
- Invitationis ad Fraternitatem Christi pars 2: Paraenetica. Zetzner, Argentorati 1618
- Veri Christianismi solidaeque philosophiae libertas. Zetzner, Argentorati 1618
- Menippus, sive dialogorum satyricorum centuria. Argentorati 1617
- Turris Babel, sive iudiciorum de Fraternitate Rosaceae Crucis chaos. Zetzner, Argentorati 1619
- Reipublicae Christianopolitanae descriptio. Zetzner, Argentorati 1619
- Mythologiae Christianae, sive virtutum et vitiorum vitae humanae imaginum libri tres. Zetzner, Argentorati 1619
- Memorialia, benevolentium honori, amori et condolentiae data. Zetzner, Argentorati 1619
- De curiositatis pernicie syntagma ad singularitatis studiosos. Rößlin, Stuttgardiae 1620
- Fama Andreana reflorescens, sive Jacobi Andreae Waiblingensis theol. doctoris... Repp, Argentorati 1630
- Opuscula aliquot De restitutione reipubublicae Christianae in Germania. Endtner, Norimbergae 1633
- In bene meritos gratitudo. Zetzner, Argentorati 1633
- Threni Calvenses quibus urbis Calvae Wirtembergica bustum... Zetzner, Argentorati 1635
- Synopsis chronologiae sacrae, Michaelis Maestlini quondam mathematici Tubingensis celeberrimi, cum harmonia vitae Jesu Christi, accurante I.V. Andreae, Stern, Luneburgi 1642
- Rei Christianae et literariae subsidia. Brunn, Tubingae 1642
- Amicorum singularium clarissimorum funera. Stern, Luneburgi 1643
- Augustus principis exemplum[nexus deficit]. Stern, Luneburgi 1644
- Johannis Sauberti theologi umbra. Kautt, Stuttgardiae 1647
- Theophilus, sive de Christiana religione sanctius colenda, vita temperantius instituenda, et literatura rationabilius docenda consilium. Kautt, Stuttgardiae 1649
- Seleniana Augustalia (epistolae), Kühn, Ulmae 1649
Nexus externi
recensereLexica biographica: • Deutsche Biographie • Treccani • |
- Collectio imaginum I.V. Andreae in situ Gymnasii Herrenbergensis eius nominis