Ioannes Friderichs
Ioannes (Theod.: Hans) Friedrichs (natus 16 Octobris 1931 Vitelliaci) vir publicus Germaniae et sodalis FDP est.
Iuventus et munus
recenserePater eius medicus fuit. Postquam anno 1950 testimonium maturitatis adeptus est, Fridrichs Marburgi, Graeciae, Moguntiaci iurisprudentiae studebat. Anno 1957 doctor promotus est, anno 1959 secundam probationem accepit. Tum ad annum 1963 in camera industriae atque commercii Hassiae Rhenaniae Bingae laboravit. Post cursum honorum (vide infra) Friderichs ab anno 1977 praesidio argentariae (Dresdner Bank) interfuit, ab anno 1978 praesidio praefuit. Anno 1983 ab actis diurnis patefactum est, ut Friderichs, cum administer esset, dona privatorum et industriae accepisset atque vectigalia fugisset. Itaque anno 1985 delatore publicus accusatus est et a praesidio argentariae se recessit. Anno 1987 vectigaliorum iudicio ad multam damnatus, sed corruptionis absolutus est. Postea et praesidiis aliarum societatum ut e.g. Minol AG praefuit.
Cursus honorum
recensereFriderichs ab anno 1956 sodalis FDP est. Annis 1958/1959 pago Augustae Treverorum, deinde Rhenaniae Hassiae prafuit. Annis 1963/1964 vicarius secretarius generalis, annis 1964 - 1969 secretarius generalis FDP factionis erat. Annis 1965 - 1969 primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. Annis 1969 - 1972 secretarius statalis in Administerio Rei Agrariae Rhenaniae-Palatinati fuit. Anno 1972 iterum legatus parlamenti Theodisci atque 15 Decembris a cancellario foederali Gulielmo Brandt Administer Foederalis Oeconomiae nominatus est. Hunc honorem etiam Helimuto Schmidt cancellario tenuit. Anno 1974 etiam vicarius praeses factionis FDP erat. 7 Octobris 1977 Friderichs omnes honores reliquit, ut argentariam accederet (vide supra).
Nexus externi
recensere- Curriculum vitae in pagina instituti Fridericus Naumann (lingua Theodisca)
Ludovicus Erhard (CDU) |Curtius Schmücker (CDU) |Carolus Schiller (SPD) |Helimutus Schmidt (SPD) |Ioannes Friderichs (FDP) |Otto Comes Lambsdorff (FDP) |Manfredus Lahnstein (SPD) |Otto Comes Lambsdorff (FDP) |Martinus Bangemann (FDP) |Helimutus Haussmann (FDP) |Georgius Möllemann (FDP) |Gunterus Rexrodt (FDP) |Werner Müller (nullius factionis) |Gualphangus Clement (SPD) |Michael Glos (CSU) | Carolus Theodorus zu Guttenberg (CSU) |Rainer Brüderle (FDP) |Philippus Rösler (FDP) |Sigmarius Gabriel (SPD) |Brigitta Zypries (SPD) | Petrus Altmaier (CDU) | |
Gulielmus Brandt (SPD) |Gualterus Scheel (FDP) |Ioannes-Theodericus Genscher (FDP) |Gerhardus Jahn (SPD) |Helimutus Schmidt (SPD) |Ioannes Friderichs (FDP) |Iosephus Ertl (FDP) |Gualterus Arendt (SPD) |Georgius Leber (SPD) |Catharina Focke (SPD) |Lauritius Lauritzen (SPD) |Horatius Ehmke (SPD) |Ioannes Iochen Vogel (SPD) |Egon Franke (SPD) |Nicolaus de Dohnanyi (SPD) |Erhardus Eppler (SPD) |Egon Bahr (SPD) |Wernerus Maihofer (FDP) | | |
Helimutus Schmidt (SPD) | Ioannes-Theodericus Genscher (FDP) | Wernerus Maihofer (FDP) | Gerhardus Baum (FDP) | Ioannes Iochen Vogel (SPD) | Ioannes Apel (SPD) | Ioannes Friderichs (FDP) | Iosephus Ertl (FDP) | Gualterus Arendt (SPD) | Georgius Leber (SPD) | Catharina Focke (SPD) | Curtus Gscheidle (SPD) | Carolus Ravens (SPD) | Theodericus Haack (SPD) | Egon Franke (SPD) | Ioannes Matthöfer (SPD) | Helimutus Rohde (SPD) | Erhardus Eppler (SPD) | Egon Bahr (SPD) | | |
Helimutus Schmidt (SPD) | Ioannes-Theodericus Genscher (FDP) | Wernerus Maihofer (FDP) | Gerhardus Baum (FDP) | Ioannes Iochen Vogel (SPD) | Ioannes Apel (SPD) | Ioannes Matthöfer (SPD) | Ioannes Friderichs (FDP) | Otto Comes Lambsdorff (FDP) | Iosephus Ertl (FDP) | Heribertus Ehrenberg (SPD) | Georgius Leber (SPD) | Antje Huber (SPD) | Curtus Gscheidle (SPD) | Carolus Ravens (SPD) | Theodericus Haack (SPD) | Egon Franke (SPD) | Volkerus Hauff (SPD) | Helimutus Rohde (SPD) | Georgius Schmude (SPD) | Maria Schlei (SPD) | Rainerus Offergeld (SPD) | |