Ioannes Theodoricus Theodericus, vulgo Hans-Dietrich Genscher (natus 21 Martii 1927 in oppido Reideburg, mortuus die 31 Martii 2016 in Wachtberg-Pech) vir publicus Theodiscus et sodalis Factionis Democraticae Liberalis Germaniae erat.

Wikidata Ioannes Theodericus Genscher
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Theodericus Genscher: imago
Ioannes Theodericus Genscher: imago
Ioannes Theodericus Genscher: subscriptio
Ioannes Theodericus Genscher: subscriptio
Nativitas: 21 Martii 1927; Reideburg
Obitus: 31 Martii 2016; Pech
Patria: Germania, Res publica Democratica Germanica

Familia

Coniunx: Barbara Genscher

Memoria

Sepultura: Q28055863

Iuventus et munus

recensere
 
Ioannes Theodericus Genscher (ad dextram partem) cum Georgio Bush Vasingtoniae anno 1989 colloquentes

Pater iuris peritus fuit, qui anno 1937 morti obiit, mater filia agricolae erat. Ioannes-Theodericus gymnasium Salinis Saxonicis frequentabat, Bello Orbis Terrarum II ab anno 1943 adiutor exercitus aerarii fuit, anno 1945 etiam miles voluntarius factus est et brevi tempore captivus Americanorum et Britannorum fuit. Bello finito anno 1946 Salinis Saxonicis maturitatem adeptus est atque ad usque annum 1949 eodem loco atque Lipsiae iurisprudentiae et oeconomiae studebat, tum primam probationem accepit. Ab anno 1949 Salinis Saxonicis referendarius operam dedit, sed 20 Augusti 1952 propter dictaturam communistarum in partem occidentalem Germaniae fugit. Ibi Bremae iterum referendarius fuit atque Hamburgi secundam probationem accepit. Tum iuris consultus Bremae operam dedit atque annis 1956 - 1959 adlatus legatorum FDP Dietae Foederalis fuit.

Cursus honorum

recensere

Genscher iam anno 1945 sodalis liberalis factionis LDPD factus est, post fugam sodalis FDP fiebat. Annis 1962 - 1964 secreatarius generalis suae factionis erat et anno 1965 legatus FDP in Dietam Foederalem electus est, quem magistratum ad annum 1998 tenuit. Anno 1968 vicarius praeses, 11 Octobris 1974 praeses suae factionis electus est. Anno 1969 una cum Gulielmo Brandt (SPD) cancellario foederali foedus regendi fecit et 22 Octobris eius anni Administer Foederalis Rerum Internarum factus est. Postquam Gualterus Scheel Praeses Foederalis Germaniae electus est, Genscher a novo cancellario Helimuto Schmidt (SPD) Administer Foederalis Rerum Exterarum nominatus est. Quem officium etiam tum tenuit, cum Helimutus Kohl Genscher et FDP adiuvantibus novus cancellarius Theodiscus electus est. Anno 1985 ab officio praesidis FDP se recepit, quod posthac Martinus Bangemann accepit. Kohl et Genscher anno 1989/1990 disceptationibus multis cum nationibus diversis adepti sunt, ut Germania iterum unificata sit. 18 Maii 1992 etiam Administer Foederalis externarum rerum se recessit, Nicolaus Kinkel (FDP) eius successor nominatus est. Eo tempore praeses honorarius FDP creatus est. Anno 1998 etiam e dieta Foederalis se recessit. Die 31 Martii 2016 Genscher mortuus est.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Theodericum Genscher spectant.
Cancellarii Vicarii Germaniae

Temporibus Monarchiae (1878 - 1918)

Otto Comes ad Stolberg-Wernigerode | Carolus Henricus de von Boetticher | Arthurus Comes de Posadowsky-Wehner | Theobaldus de Bethmann Hollweg | Clemens de Delbrück | Carolus Helfferich | Fridericus de Payer

Tempore Rei Publicae Vimarianae (1919 - 1933)

Eugenius Schiffer (DDP) | Bernhardus Dernburg (DDP) | Matthias Erzberger (Centrum) | Eugenius Schiffer (DDP) | Ericus Koch-Weser (DDP) | Rudolphus Heinze (DVP) | Gustavus Bauer (SPD) | Robertus Schmidt (SPD) | Carolus Jarres (DVP) | Anscharius Hergt (DNVP) | Hermannus Dietrich (Factio Theodisca Rei Publicae)

Sub Dictatura Nazista (1933 - 1945)

Franciscus de Papen (nullius factionis)

 

Inter Rem Publicam Foederalem Germaniae (ab anno 1949)

Franciscus Blücher (FDP) |Ludovicus Erhard (CDU) |Ericus Mende (FDP) |Ioannes-Christopherus Seebohm (CDU) |Gulielmus Brandt (SPD) |Gualterus Scheel (FDP) |Ioannes-Theodericus Genscher (FDP) |Egon Franke (SPD) |Ioannes-Theodericus Genscher (FDP) |Georgius Möllemann(FDP) |Nicolaus Kinkel (FDP) |Iosephus Fischer (Virides) |Franciscus Müntefering (SPD) |Francus Gualterus Steinmeier (SPD) |Guido Westerwelle (FDP) |Philippus Rösler (FDP) |Sigmarius Gabriel (SPD) |Henricus Maas (SPD)

Consilium ministrorum Brandt I (22 Octobris 1969 - 15 Decembris 1972)
Consilium ministrorum Brandt II (15 Decembris 1972 - 7 Maii 1974)
Consilium ministrorum Schmidt I (16 Maii 1974 - 14 Decembris 1976)
Consilium ministrorum Schmidt II (16 Decembris 1976 - 4 Novembris 1980)
Consilium ministrorum Schmidt III (6 Novembris 1980 - 1 Octobris 1982)
Consilium ministrorum Kohl I (4 Octobris 1982 - 30 Martii 1983)
Consilium ministrorum Kohl II (30 Martii 1983 - 11 Martii 1987)