Finitor
(Redirectum de Horizon)
Finitor vel finiens (sc. linea), seu horizon (Graece ὁρίζων), est ea linea, qua quae in terra corporis conspiciuntur separantur a caelo. Orbis, qui ea linea efficitur, circus horizontalis sive circus finiens est.
De vocabuli fontibus
recensereApud Senecam[1] legimus: "hanc lineam, quae inter aperta et occulta est, id est hunc circulum Graeci ὁρίζοντα vocant, nostri finitorem esse dixerunt, alii finientem." Et Martianus Capella scripsit[2]: "confinio septentrionalis circuli natus in finitorem antarcticae regionis adclinans paene totum videtur permeare caelum".
De re
recensereSunt autem complura ac varia, quae vocabulo finitoris exprimuntur, velut
- finitor naturalis, qui circumspectionis terminus est inter caelum et terram et qui dependet e loci natura, e. g. e montibus, vallibus, urbibus; omnis ergo circumspiciens circumspiciendo suum sibi facit finitorem
- finitor mathematicus, qui est ea linea, quae fit, cum globus caeli secatur ab eo circo, qui angulis iacet accurate rectis ad verticalem lineam in loco alicuius circumspicientis mente conceptam; quae plusve minusve ad medium terrae locum spectat.
- finitor urbanus, cuius imago "sciographia urbana" appellari licet, culminibus aedificiorum urbanorum definitis
Notae
recensere