Historia Venetiolae
Hic commentarius historiam Venetiolae tractat. Vide etiam historiam Americae Australis et historiam Americae Latinae.
Aevum prae-Columbianum in Venetiola
recensereArchaeologi indicia primorum incolarum regionis Venetiolae invenerunt, quae sunt foliiformia squamarum lithicarum instrumenta, una cum instrumentis secandi et radendi in altis aggeribus fluviatilibus Fluminis Pedregal in Venetiola occidentali expositis. Artefacta Pleistocaena exeuntia venationis, inter quae apices hastarum, ex loco simili in Venetiola boreoccidentali El Jobo appellato veniunt. Quae per compitationem radiocarbonicam, ab 13 000 ad 7000 a.C.n. supersunt. Taima-Taima, Muaco flavus, et El Jobo in Falcón sunt loci qui res archaeologicas ex illis temporibus retexerunt.[1] Hi greges cum megatheriis, glyptodontis, toxodontis, aliisque megafaunis eodem tempore vixerunt.
Archaeologi aevum Meso-Indicum ab 7000–5000 a.C.n. ad 1000 p.C.n. cognoscunt. Illo tempore, megafaunarum venatores et collectores alios victus petere coeperunt et eorum primas formas tribales constituerunt. Ex anno 1000 a.C.n. fere, archaeologi mentionem aevi neo-Indiani faciunt, quod in aevo victoriae Europaeae et deductionis coloniarum finivit. Saeculo sexto decimo, cum colonizatio Hispanica in terris Venetiolanis incipiret, tota multitudo nonnullarum gentium indigenarum, sicut Mariches (proles Caribes), defecerunt. Rerum gestarum scriptores multas huius defectionis causas proposuerunt, inter quas sunt morbi Europaei et continua tribuum indigenarum pernicies ad opes naturales magni in Europa aestimatas continendas. Caciques (duces) vernaculares, sicut Guaicaipuro et Tamanaco, impetus Hispanicos resistere conabantur, sed advenae eos demum subiecerunt. Historici consentiunt inter se Didacum de Losada, conditorem Caracarum, Tamanaco ad ultimum de medio sustulisse.
Regnum Hispanicum
recensereChristophorus Columbus orientale Venetiolae litus per navigationem tertiam anno 1498 secutus est, sola ex eius navigationibus quattuor quae Americam Australem continentem attigit. Haec expeditio Cubaguam et Margaritam, una insulas margaritas appellatas, ante litus boreorientale Venetiolae litus invenit. Aliae expeditiones Hispanicae, ad margaritiferas harum insularum ostreas obtinendas redientes, indigenas in servitutem redegerunt et margaritas tam acriter messuerunt quam margaritae una ex naturalibus Imperii Hispanici in America opibus maxime aestimatis ab anno 1508 ad 1531 factae sunt, cum indigenae et ostreae devastarentur.
Secunda expeditio Hispanica, ab Alonso de Ojeda ducta, qui secundum septentrionale Americae Australis litus anno 1499 navigavit, Venetiola (Hispanice 'Venetia parva') nomen proprium Sinui Venetiolae dedit, quia regio inclutae urbis Italicae similis videbatur.
Hispanica Venetiolae continentalis colonizatio anno 1522 coepit. Hispania eius primam sedes perpetuam in America Australi in Cumaná urbe hodierna constituit. Tempore Hispanicorum advenientium, indigenae plerumque in communibus parvorum gregum agricolarum et venatorum habitabant, secundum litus, in montibus Andibus, et secundum Flumen Orinoco.
Klein-Venedig ('Theodisce, 'Venetia Parva') fuit pars colonizationis Americarum Germanicae maximi momenti, ab anno 1528 ad 1546, cum Welseri, familia argentaria ex Augustae Vindelicorum, iura colonialia in Provincia Venetiolana pro aere alieno a rege Carolo I Hispaniae debito obtinuit. Primum propositum fuit El Dorado invenire, urbem fabulosam. Primus dux facinoris fuit Ambrosius Ehinger, qui Maracaibo anno 1529 condidit, sed ipso et tum Georgio de Speyer successore mortuis, Philippus de Hutten regiones interiores explorare perrexit, et ipso a capite provinciae absente, rex Hispanicus ius rectorris creati vindicavit. Cum enim ad Sanctam Annam de Coro caput anno 1546 redirent, Ioannes de Carvajal gubernator Hispanicus iussit ut Hutten et Bartholomaeus Welser IV necarentur. Postea, Rex Carolus cartam Welseranam abrogavit.
Ante medium saeculum sextum decimum, non multo plus quam 2000 Europaeorum in terris Venetiolae hodierne degebant. Aurifodinae autem ad Yaracuy apertae ad servitutem constitutam duxerunt, solum indigenas primum, sed ad ultimum Africanos importatos attingentes. Primae verae res prosperae oeconomicae pecore alendo innitebantur, multo adiutae a planitiebus gramineis simpliciter planities (Hispanice Los Llanos) appellatis. Civilitas quae itaque oriebatur—paucis agrorum possessoribus Hispanicis armentariisque indigenis late diffugitis, equis ab Hispanis introductis utentibus—feudalismum primitivum commemorat, sine dubio valens notio in Hispanica saeculi sexti decimi cogitatione, quae (fortasse utilius) ad res oeconomicas attingens cum latifundiis antiquis comparari potest.
Saeculis sexto decimo et septimo decimo, urbes quae Venetiolam hodiernam constituunt aliquantulum a rectoribus politicis neglegebantur. Viceregna Novae Hispaniae et Peruvianum (in locis olim ab urbibus capitalibus Aztecorum et Incarum proprie occupatis) plus exspectationem propinquorum auri et argenti metallorum quam remotarum Venetiolae societatum agriculturalium habebant. Dicio terrarum Venetiolae inter haec viceregna bina vicissim mutabat.
Saeculum duodevicensimo, altera societas Venetiolana in litore orta est cum plantationes cocaonis a multo maioribus servorum Africanorum importationibus cultae constitutae sunt. Permulti servi etiam in hacienda planitierum graminearum laborabant. Plurimi Amerindi qui iam supererant ad planities et loca virgultis obsita ad meridiem necessario migraverant, ubi solum fratres Hispanici eos curaverunt—praecipue Franciscani et Capuccini, qui grammatica et parva dictionaria nonnullarum earum linguarum compilaverunt. Eorum missio (nomen provinciae actionis horum fratrum) maximi momenti in Sancto Thomas in Regione Guayana orta est.
Provincia Venetiolana, quae in dicione Viceregni Novae Granatae (anno 1717 constituti) erat, Capitaneitas Generalis Venetiolae anno 1777 facta est. Societas Guipuzcoana (Hispanice Compañía Guipuzcoana de Caracas), monopolium mercatorium cum Europa tenens, oeconomiam Venetiolanam stimulavit, praecipue in fabis cacaonis cultis, quae principalis exportatio Venetiolana factae sunt.[2] Venetiolanos enim portus commercio exteriori aperuit. Unice in America Latina, Venetiola coniunctiones mercatorias cum Europa per insulas Britannicas et Francicas in Mari Caribico habebat. Caracae, paene furtive sed omnino legitime, arx eruditionis factae sunt: ex anno 1721, suam universitatem habebat, quae Latinam, medicinam, artemque ingeniariam docebat, praeter humanitates. Andreas Bello, alumnus clarissimus, maximus polymathes Americanus Australianus suae aetatis erat. In Chacao, oppido ad orientem Caracarum sito, floruit schola musica cuius rector, Iosephus Angelus Lamas, nonnullas compositiones paucas secundum summos saeculi duodevicensimi canones produxit.
Nexus interni
Notae
recensereBibliographia
recensere- Arcila Farias, Eduardo. 1946. Economia colonicla de Venezuela.
- Boeckh, Andreas, ed. 2011. Venezuela heute: Politik—Wirtschaft—Kultur. Francofurti: Vervuert. ISBN 978-3-86527-489-2.
- Araujo, Orlando. 1971. Venezuela: Die Gewalt als Voraussetzung der Freiheit. Francofurti: Suhrkamp.
- Brito Figueroa, Federico. 1966. Historia economica y social de Venezuela. 2 vol. Caracis.
- Gil Fortoul, José. 1967. Historia constitucional de Venezuela. Ed. 5a. 2 vol. Caracis: Piñango.
- Johnson, John J. 1968, 1992. Simón Bolívar and Spanish American Independence 1783–1830. Malabar Floridae: Krieger Publishing. ISBN 0-89464-687-7.
- Morón, Guillermo. 1964. A History of Venezuela. Londinii.
- Silverman Helaine, et William Isbell, eds. 2008. Handbook of South American Archaeology. Impressio 2a, emendata. ISBN 978-0-387-74906-8.
- Tarver Denova, Hollis Micheal [sic], et Julia C. Frederick. 2005. The history of Venezuela. Westport Connecticutae: Greenwood Press. ISBN 0-313-33525-7.
- Zeuske, Michael. 2008. Von Bolívar zu Chávez: Die Geschichte Venezuelas. Turici: Rotpunktverlag. ISBN 978-3-85869-313-6.
Nexus externi
recensere- Latin American Network Information Center. Venezuela: History. Austin: University of Texas.