Henricus de Kleist (natus die 18 Octobris 1777 Francoforti ad Oderam; mortuus die 21 Novembris 1811 prope Berolinum) fuit scriptor praecipue fabularum scaenicarum ac poeta Germanicus motus romantici. Una cum Henriette Vogel amica sua sibi mortem conscivit armis igniferis.

Henricus de Kleist

De vita et operibus

recensere

Stipendiis breve tempus factis iuribus studebat Francofurti. Berolinensi in ministerio quodam occupatus est. Tamen mox itinera studiosa voluptariaque fecit in Franciam et in Helvetiam. Berolinum anno 1806 reversus in ministeriis de rebus pecuniariis operam dabat. Post cladem Ienensem Regiomontium fugit. Tristis de victoria a Francis parta militaria liquit.

Postea Dresdae fuit ubi una cum Adam Müller periodicum »Phöbus« edendum curavit. Cum anno 1809 Imperium Austriacum contra Franciam bellum paravit, adeo ei cordi erat militem denuo fieri, ut Vindobonam festinaret inscriptionis militaris contrahendae causa. Pace interim nuntiata, Berolinum rediit. Ibi magis magisque melancholia laboravit, dum et de patria perdita et de vita corrupta adsidue secum cogitat. Anno 1811 mortem sibi conscivit Potestampii.

Gloria eius augebatur poematibus dramatibusque. Ibi exprimebat profundos sensus et observationes exactissimas necnon mundi visionem negativam. Clarissimum dramatum eius est comoedia Der zerbrochene Krug ('Urceus diffractus'). Alia eminentia sunt comoedia Amphitryon, Prinz Friedrich von Homburg (de historia electoratùs Brandenburgi), Penthesilea (de illa Amazonum regina), comoedia Das Käthchen von Heilbronn ('Catharina Hailprunnensis', fabula e medio aevo tracta).

Mythistoriae generis theodisce dicti Novelle sunt Das Erdbeben von Chili ('Terrae motus in Chilia'), Die Marquise von O... ('Marchisa[1] de O....'), Anekdote aus dem letzten preußischen Kriege ('Anecdota e proximo bello Borussico'), Das Bettelweib von Locarno ('Anus mendicula Locarni'), Die Verlobung in St. Domingo ('Sponsalia in urbe Sancti Dominici'), et clarissima earum Michael Kohlhas.

Maxima clara opera eius in litteris versantia sunt Über das Marionettentheater ('De theatro puparum filis motarum') et Über die allmähliche Verfertigung der Gedanken beim Reden ('De cogitationibus paulatim in dicendo formandis').

  1. J.F. Niermeyer, Mediae Latinitatis lexicon minus, 1976, p. 655.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Henricum de Kleist spectant.