Hemisphaerium boreale

Pars rotationis corporis astronomici ad septentrionem aequinoctialem sita.

Hemisphaerium boreale[1] sive septentrionale[1] est dimidium cuiuslibet planetae quod ad septentriones eius aequatoris patet; nomen substantivum hemisphaerium 'dimidium sphaerae' (Graeco ἡμι 'dimidium' σφαῖρα 'sphaera') ad verbum significat. Hemisphaerium etiam est dimidium sphaerae caelestis quae ad septentriones aequatoris caelestis patet. Septentrionale Telluris hemisphaerium plurimum terrae planetae et circa 90 centesimas eius hominum comprehendit.[2]

Hemisphaerium Septentrionale colore flavo vehementius pictum.
Despectus in Hemisphaerium Septentrionale ex loco super Polum arcticum.
Si plus cognoscere vis, vide etiam Arctica, Clima, Tempora anni, Zona temperata, et Zona tropica.

Ob axialem Telluris inversionem, hiems a solstitio hiemali (usitate 22 Decembris) ad aequinoctem vernalem (usitate 20 Martii), cum aestas a solstitio aestivali (usitate 21 Iunii) ad aequinoctem autumnalem (usitate 21 Septembris) durat.

Arctica est regio ad septentriones Circuli Arctici. Eius clima plerumque hiemes frigidissimos et aestates tantum frigidos habet. Praecipitatio plerumque est nix. Nonnullis diebus aestivalibus, sol numquam occidit, nonnullisque dies hiemalibus solo numquam oritur. Temporis spatium horum statuum ab uno die in locis apud Circulum Arcticum ad nonnullos menses prope Polum arcticum ipsum variatur.

Inter Circulum Arcticum et Tropicum Cancri iacet Zona Temperata Septentrionalis. Mutationes in his regionibus inter aestatem et hiemem plerumque sunt tepidae, contra calida vel frigida extrema; clima autem temperatum statum caeli improvisum habere potest.

Regiones tropicae, inter Tropicum Cancri et aequatorem, plerumque omnem per annum sunt calidae, atque tempus humidum per menses aestivales, et tempus siccum per menses hiemales experiri solent.

Res quae in Hemisphaerio boreali trans aut super superficiem Telluris moventur ad dextram ob effectum ex Coriolis nominatum verti solent. Ergo evenit ut magni horizontales aeris vel aquae fluxus ad septentriones aequatoris gyros oceanicos generent quae modo horologico vertuntur. Hi gyri optime in exemplaribus circulationis aquae in oceanis Atlantico Septentrionali et Pacifico Septentrionali videntur. In regione ad australem aequatoris versus, cursus invertuntur.

Ob eandem causam, aer desuper ad septentrionalem Telluris superficiem fluens trans superficiem exemplare modo horologico patere solet. Ergo, circulatio aeris pressurae altae cellularum status caeli modo horologico in Hemisphaerio boreali fit. E contrario, aer sursum a septentrionali Telluris superficie oriens (regionem pressurae humilem generans) aerem ad se in exemplare contrahorologico attrahere solet. Cyclomata et tempestates tropicae (permagna pressurae humilis systemata) modo contrahorologico in Hemisphaerio Septentrionali versantur; dissimiliter, eae modo horologico in Hemisphaerio Australi versantur.

Umbra solis modo horologico in Hemisphaerio boreali, contra modum in Hemisphaerio australi, movetur. Sol se diu ad maximum in loco australi, quod se in Hemisphaerio Australi ad maximum in loco septentrionali elevare solet. Sol in ambobus hemisphaeriis ex oriente oritur et occidente occiditur.

Praeterea, Luna apparet inversa, ad eius conspectum ex Hemisphaerio Australi comparata, et conspectus stellarum magnopere discrepat. Polus Septentrionalis a media Via Lactea galactica spectat; qua pro causa sunt multo pauciores obscurioresque stellae aspectabiles in Hemisphaerio Septentrionali quam in Hemisphaerio Australi, et Hemisphaerium Septentrionale est aptius pro observatione spatii alti, quia a Via Lactea non caecatur.

Continentes Hemisphaerii borealis

recensere
  1. 1.0 1.1 Christiani Wolfii Christiani Wolfii ... Elementa matheseos universae, tomus quintus (Genevae: 1752), p. 463.
  2. 88%, secundum Bill Rankin, ""Population Histograms," Radical Cartography (2008). Cf. WolframAlpha, quod dicit hemisphaerium septentrionale 72.3% terrae et 91.2% incolarum comprehendere.

Nexus interni