Gubernium Archangelopolitanum
Gubernium Archangelopolitanum[1] (Russice initio Архангелогородская губерния, tr. Archangelogorodskaja gubernija, dein Архангельская губерния, tr. Archangel'skaja gubernija) fuit pars administrativa prisca Russiae, in septentrione Russiae Europaeae sita, metropolim habens Archangelopolim.
Civitas: Imperium Russicum
Locus: 64°32′0″N 40°32′0″E
Nomen officiale: Архангельская губерния
Fines
Forma
Tabula aut despectus
Colmogora, Kemium, Mesenia, Onega, Ostium Czilmae, Pinega capita circulorum gubernii Archangelopolitani fuerunt.
Historia
recensereGubernium Archangelopolitanum sive Archangelogrodiense[2] (Архангелогородская губерния) extremo anno 1708 tzare Petro I inter octo gubernia Russica prima creatum est. Ab anno 1719 usque ad annum 1775 hoc gubernium in provincias quattuor (Archangelopolitanam sive Archangelogrodiensem, Galicensem, Ustiugensem, Vologdensem) divisum est. Gubernium ipsud anno 1780 autem abolitum est, terris eius ad subdivisionem novam Imperii Russici, sedem administrativam Vologdae habentem, inclusis.
Anno 1796 gubernium novum Archangelopolitanum sive Archangelscense[3] (Архангельская губерния), territorium multo minus quam gubernium priscum occupans, in Imperio Russico formatum est, postquam ad annum 1929 exsistebat.
Notae
recensere- ↑ Atlas Russicus (Petropoli, 1745), p. 3; Kurtzgefaßte politische Geographie zur Erläuterung eines kleinen in Rußischer Sprache publizierten ATLANTIS (Petropoli, 1745), p. 302.
- ↑ Charitonis Čebotarëv Географическое методическое описание Российской империи (Moscuae, 1776), p. 205.
- ↑ Bernardi van Loo Stimulus seraphicae conversationis (Lovanii, 1862), p. 107
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Gubernium Archangelopolitanum spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 64°32′0″N 40°32′0″E • Большая российская энциклопедия |