Equus October fuit cursus equester, qui quotannis idibus Octobribus campo in Martio certabatur.

Nummus Martis et Equi frenati (Cosa, Etruria, 273-250 a.C.n.)

Sacrificium

recensere

Equus dexter bigarum victricum necabatur. Quius caput panibus aut pannibus involvebatur. Animale iactu hastae interfecto cives Suburae et Viae Sacrae inter se equi capite certabant. Si Suburanenses vincebant, caput ad turrim Mamiliam fertur. Si Sacravienses vincebant, caput ad Regiam apud forum Romanum portabatur. Cauda equi desecta ad Regiam gerebatur, "ut ex ea sanguis destillet in focum," ut apud Pompeium Festum legimus.

Causa a scriptoribus antiquis coniectabatur, sed adhuc obscura est:

  • ad sacrificium Marti faciendum (apud Pompeium Festum)
  • ob frugum eventum (apud Paul. Fest. 246 L.)
  • ad exitium Troiae monendum (apud Timaeum rerum scriptorem) [1]

Romani nihil nisi animalia, quae edere solent, sacrificabant. Solum eo die equus molebatur.

Apud Indos aśvamedha invenitur et scriptor Giraldus Camprensis ritum Hibernicum equi describit. In parte est similitudo inter eos. Fortasse Equus October reliquiae indoeuropaei ritūs ad regnum renovandum est, sed adhuc eius origo nescitur. [2]

  1. Siebert, Anne Viola (Hannover), “Equus October”, in: Brill’s New Pauly, Antiquity volumes edited by: Hubert Cancik and , Helmuth Schneider, English Edition by: Christine F. Salazar, Classical Tradition volumes edited by: Manfred Landfester, English Edition by: Francis G. Gentry. Consulted online on 31 July 2019 <http://dx.doi.org/10.1163/1574-9347_bnp_e829670> First published online: 2006.
  2. "C. Bennett Pascal, "October Horse," Harvard Studies in Classical Philology 85 (1981), p. 287ff.

Plura legere si cupis

recensere

Nexus externi

recensere