Ephippium[1] (Graece τὸ ἐφίππιον) est structura fulciens quasi sella, saepius e corio confecta, in dorso animalis posita, plerumque equi, et cingula fixa, ubi eques ad equitandum sedet.

Equus ad equitandum praeparatus, cum ephippio, stapedibus, freno et habenis

Definitio et usus

recensere

Ephippio pondus equitis in latera equi distribuitur, nec amplius columna vertebralis animalis opprimitur. Inventio ergo ephippii maximi momenti in equitatione aestimatur, etiamsi primi equites sine ephippiis equitabantur. Ephippium antiquissimum quod ad nos pervenit medio primo millennio a.C.n. in Sina confectum est.[2]

Medio Aevo et usque ad initium saeculi vicesimi ephippia feminarum fere semper ab ephippiis virum differebant, cum in his ambae pedes in eodem latere equi pendebant, in illis autem pes sinister equi lateri sinistro haerebat, dexter vero dextro.[3] Nostris temporibus feminae saepissime eodem modo quo et viri equitant. Ephippia autem varia minoribus a se differunt, ut puta haec ad saltandum breviora sunt quam quae ad longa itinera facienda serviunt.

Pinacotheca

recensere
  1. Commenius, Johannes Amos (1658) Orbis sensualium pictus, hoc est, Omnium fundamentalium in Mundo Rerum & in Vitâ Actionum Pictura & Nomenclatura. Norimbergae: Typis & Sumptibus Michaelis Endteri. ISBN 978-83-235-1720-7
  2. Wertmann, Patricius et al. (2023), "The earliest directly dated saddle for horse-riding from a mid-1st millennium BCE female burial in Northwest China," Archaeological Research in Asia 35: 100451. [Textus].
  3. Veauvy, Isabella, de Savray, Adelaida, et de Ponton d'Amécourt, Isabella (2016), Cavalières Amazones: une histoire singulière (Swan, ISBN 978-2-9536796-6-3).