Cursus electronicus[2][3] sive cursus publicus electronicus[4] est modus praecipuus quo homines ex anno 1990 epistolas per interrete communicant, protocolo Simple Mail Transfer Protocol (SMTP) annixi. Epistola hoc systemate missa litterae electronicae[5] sive electrogramma (-tis n.)[6][7] nominatur. Quae epistola in capite et corpore consistit. In capite rei titulus aliaeque res de scriptore ostenduntur, et in corpore litterae epistolae ipsius praebentur.

Epistula electronica.
Signum ad, pars omnium inscriptionum cursualium electronicarum protocolli SMTP.[1]

Alius modus quo epistolas, nuntia, notasque electronice communicari possunt est programmatura protocollo annixa, sicut Short Message Service (SMS) aut Multimedia Messaging Service (MMS); exempli causa: textus electronicus, fabulatio electronica, IM, vici, etc.

Inscriptio electrica[8][9] sive inscriptio cursualis electronica[10] nominatur cuiusque inscriptio cursualis, quae in cursu electrico adhibetur. Inscriptiones electronicae nunc formam habent "[email protected]", ubi "Iulius.Caesar" est pars localis (nomen usoris), @ est symbolum quod 'in, ad' significat, et "imperium.it" est nomen dominii.

Nexus interni

  1. "RFC 5321 – Simple Mail Transfer Protocol". Network Working Group .
  2. Reijo Pitkäranta, Suomi-latina-suomi-sanakirja: Lexicon Finnico-Latino-Finnicum, sub voce sähköposti (Helsinki 2002).
  3. John C. Traupman, The New College Latin and English Dictionary (Novi Eboraci: Bantam Books, 2007), s.v. email (the system).
  4. Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok, Editio secunda anni 2009, sub voce epost.
  5. Traupman sub voce email.
  6. Vilborg sub voce ebrev.
  7. Pitkäranta sub voce sähköpostiviesti.
  8. Traupman sub voce email adress
  9. Pitkäranta sub voce sähköpostiosoite
  10. Vilborg sub voce epostadress

Bibliographia

recensere