Chimaera
Chimaera, Graece Χίμαιρα 'capra', fuit fera mythologica, quae in Lycia Iobate rege homines et pecudes vexabat. Cui monstro triformi caput leonis erat, cauda draconis et medium corpus caprae flammas exspirantis. Chimaera rebus gestis Bellerophontis inserta est, nec multum, praeter quod a Bellerophonte Pegaso vecto occisa est, apud antiquissimos narratum est.
Etiam asteroides Chimaerae nomine ornatus est.
De Chimaera monstro
recensereApud Homerum de Chimaera paene nihil nisi hoc:
Primum quidem (Bellerophontem) iussit indomitam Chimaeram / occidere. Haec autem erat divini generis, non humani. / Ante leo, retro draco, media autem capra, / terribilem exspirans vim ignis ardentis. / Et hanc occidit deorum prodigiis fretus.
- πρῶτον μέν ῥα Χίμαιραν ἀμαιμακέτην ἐκέλευσε / πεφνέμεν. ἡ δ᾿ ἄρ᾿ ἔην θεῖον γένος, οὐδ᾿ ἀνθρώπων, / πρόσθε λέων, ὄπιθεν δὲ δράκων, μέσση δὲ χίμαιρα, / δεινὸν ἀποπνείουσα πυρὸς μένος αἰθομένοιο. / καὶ τὴν μὲν κατέπεφνε θεῶν τεράεσσι πιθήσας.
– Il. 6.179-183
Sunt, qui leonem flammas ex ore eruere putent, sed plurimi tamen a capra ignes iactari dicunt.[1] Multae sunt picturae et statuae Chimaerae positae.[2] Affinitates Chimaerae ambiguae sunt.[3]Consentiunt paene omnes Chimaeram ab Echidna, monstro draconteo, genitam esse,[4] sed sunt, qui eam ab Amisodaro Lycio alitam esse dicant.[5]
De mytho
recensereChimaera unum est ex multis monstris mythologicis, quae mens humana excogitavit, nam alicubi quoque monstra similia fuerunt, sicut triplex "Chimaera" Neohetthaea in Carcemide reperta. Ex quo monstro nata sit Chimaera nostra, iam breviter explicavimus. Apud inferos inter alia monstra vivebat.[6]
Ceterorum monstrorum modo Chimaera magnam hominibus et pecudibus molestiam adferebat, et idcirco moritura erat veluti fato mythologico. Itaque in mytho, Bellerophontis Glauci filii erat Chimaeram trucidare. Quae caedes mytho Bellerophontis inserta est. De concursu Glauci filii et Echidnae filiae varie narratum est. Paene omnes excitavit haec narratio: Bellerophon, cum Pegaso vectus frustra in Chimaeram sagittas coniecisset, in acie iaculi fixit plumbi glebam, quam deinde in os monstri trusit. Exinde plumbum ignibus liquefactum viscera Chimaerae exussit.
Notae
recensereBibliographia
recensere- Clay, Jenny S. (2003) Hesiod's Cosmos. Cambridge University Press.
- Lemke, D. (1968) Sprachliche und strukturelle Beobachtungen zum Ungeheuerkatalog in der Theogonie Hesiods. Glotta 46: 47-53.
- Raeck, Wulf (1992) Modernisierte Mythen. Zum Umgang der Spätantike mit klassischen Bildthemen. Steiner.
- Roes, Anne (1934) The Representation of the Chimaera, Journal of Hellenic Studies 54: 21–25.
- Schmitt, M. L. (1966) Bellerophon and the Chimaira in archaic Greek art. American Journal of Archaeology 70: 341-347.
- Siegmann, Ernst (1969) Χίμαιρα. Hesiod, Theog. 319. Hermes 96: 755-757.
- Solomon, J. (1985) In defense of Hesiod's « Schlechtestem Hexameter ». Hermes 113: 21-30.
- Tritsch, F. J. (1951) The myth of the Chimaira. Actes du premier Congrès de la Fédération internationale des Associations d'études classiques, 279-280. Klincksieck.