Carthago Nova
Carthago Nova, sere Carthago Spartaria et Carthagenna (Hispanice: Cartagena) est urbs Hispaniae, in Regione Murciae sita, prope promunturium Trete. Spartaria nominatur cum spartum his locis gignitur.
Locus: 37°36′7″N 0°59′3″W
Numerus incolarum: 218 050
Zona horaria: UTC 1
Situs interretialis
Nomen officiale: Cartagena
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Historia
recensereCarthago Nova anno 225 a.C.n. ab Hasdrubale, duce Poenorum, condita est[1]. Scipio Africanus urbem anno 205 a.C.n. expugnavit. Fuit magnus portus Hispaniae in Romanorum aetate atque caput provinciae Carthaginensis.
Fuit caput provinciae Byzantinae in Hispania sub nomine Carthago Spartaria et a Suinthila capta est pro Visigothis et in bello deleta. Fuit quoque caput provinciae Visigothicae et sedes episcopalis.
Aetate Islamica Carthago Nova decrescit sicut Murcia crescit.
Conquisitatores Hispani urbem Columbiae nominaverunt Carthago Nova apud Indias (Cartagena de Indias).
Praeclari cives
recensereCarthagini novae olim vixerunt aut nati sunt et hodie vivunt multi illustres viri atque feminae, inter eos:
- Ioachim Navarro-Vals, Iesuita ac olim dux sedis diurnariis edocendis[2] Sanctae Sedis.
- Isaac Peral, nauta et ingeniariae peritus.
- Arturus Pérez-Reverte, scriptor
Nexus externus
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Carthaginem Novam spectant. |