Vide etiam paginam discretivam: Buddha (discretiva).

Buddhae (Palice 𑀩𑀼𑀥 Budha, Sanscritice Buddha) sunt sapientes omnium aevorum qui ad conditionem nibbāna (hoc est liberatio e metempsychosi) pervenit atque veritatem supremam Buddhismi, id est inanitatem omnium rerum, penitus percipit doctrinamque ad reliquos humanae gentis servandos tradidit, qui et Palice 𑀲𑀫𑁆𑀫𑀸𑀲𑀫𑁆𑀩𑀼𑀥 sammāsambudha (Sanscritice samyaksaṃbuddha) nominantur. Conditionem buddharum Palice 𑀩𑀼𑀤𑁆𑀥𑀢𑁆𑀢 buddhatta (Sanscritice buddhatva) vocatam calcem habent omnes fere, qui Buttae praecepta sequuntur.

Icon omnium in Garbhakoṣadhātu buddharum, secundum doctrinam buddhicam Tibetanam.

Butta ipse, qui primus erat buddharum nostro aevo exortus, se Tathāgata vocabat (Tibetane དེ་བཞིན་གཤེགས་པ་ dezhin sheg pa; Sinice 如來 Rúlái; Iaponice 如来 Nyorai), quod nomen permulti etiam Buddhistae nostrorum temporum omnes buddhas appellare solent.

Catalogus buddharum

recensere
  • Butta, buddha nostri aevi qui filius regis fuerat nomine Palico Siddhattha Gotama (𑀲𑀺𑀤𑁆𑀥𑀢𑁆𑀣𑀕𑁄𑀢𑀫) vel Sanscritico Siddhārtha Gautama, notus etiam titulo Sakyamunī (𑀲𑀓𑁆𑀬𑀫𑀼𑀦𑀻, Sanscritice Śākyamuni).

Buddhae praeteriti aevi

recensere
  • Vipassī (𑀯𑀺𑀧𑀲𑁆𑀲𑀻) vel Sanscritice Vipaśyi
  • Sikhī (𑀲𑀺𑀔𑀻) vel Sanscritice Śikhi
  • Vessabhū (𑀯𑁂𑀲𑁆𑀲𑀪𑀽) vel Sanscritice Viśvabhū
  • Kakusandha (𑀓𑀓𑀼𑀲𑀦𑁆𑀥) vel Sanscritice Krakucchanda
  • Koṇāgamana (𑀓𑁄𑀦𑀸𑀕𑀫𑀦) vel Sanscritice Kanakamuni
  • Kassapa (𑀓𑀲𑁆𑀲𑀧) vel Sanscritice Kāśyapa
  • Akṣobhya (Sinice 阿閦佛 Āchù Fó; Iaponice 阿閦仏 Ashuku Butsu)
  • Amitābha (Sinice 阿彌陀佛 Ēmítuó Fó; Iaponice 阿弥陀仏 Amida Butsu)
  • Bhaiṣajyaguru (Sinice 藥師如來 Yàoshī Rúlái; Iaponice 薬師如来 Yakushi Nyorai)
  • Vairocana (Sinice 大日如來 Dàrì Rúlái; Iaponice 大日如来 Dainichi Nyorai)
  • Maitreya (Sinice 彌勒 Mílè; Iaponice 弥勒 Miroku), buddha futurus qui nostris temporibus bodhisattva est.

Quinque buddhae principes secundum doctrinam buddhicam Tibetanam sunt:

  • Vairocana (Tibetane རྣམ་པར་སྣང་མཛད་ rnam par snang mdzad)
  • Amoghasiddhi (Tibetane དོན་ཡོད་གྲུབ་པ་ don yod grub pa)
  • Amitābha (Tibetane འོད་དཔག་མེད་ 'od dpag med)
  • Ratnasambhava (Tibetane རིན་ཆེན་འབྱུང་གནས rin chen 'byung gnas)
  • Akṣobhya (Tibetane མི་བསྐྱོད་པ་ mi bskyod pa)

Nexus externi

recensere