Bellum omnium contra omnes est sententia et descriptio status naturalis (id est, situs ante natam civitatem), dicta a Thoma Hobbes in suo opere De Cive (1642/1647).

Dicit:

Praefatio, sectio 14: "Ostendo primo conditionem hominum extra societatem civilem (quam conditionem appellare liceat statum naturae) aliam non esse quam bellum omnium contra omnes; atque in eo bello jus esse omnibus in omnia."

Atque:

Libertas, Cap. 1, sectio 12: "[...] Status hominum naturalis antequam in societatem coiretur Bellum fuerit; neque hoc simpliciter, sed bellum omnium in omnes."

Nexus interni