Bassing
Bassing (Germanice Bessingen) est commune 109 incolarum (anno 2021) praefecturae Mosellae in Franciae orientalis regione Lotharingia quae anno 2016 in maiorem regionem contributa est, hodie Magnus Oriens appellata.
Historia
recensereAetas Gallo-Romana.
recenserePrimo saeculo a.C.n. locus qui hodie Bassing dicitur in finibus Mediomatricorum situs erat : magna villa inibi tum erat, in qua thesaurus 1111 quinariorum Gallicorum inter 30 a.C.n. et finem saeculi in terra reconditus, dum nova ferrivia sternitur, inventus est[1]. Qui nummi argentei inter 1g80 et 1g90 pendunt, id est plus minus dimidium denarium Romanum (qui quinarius dicitur). Stilus scalpturae barbarus est (quamquam exemplaria Romana figurarum expressarum nonnumquam agnosci possunt) et nomina inscripta sunt Gallica : e.g. SEGVSIAVS TOGIRIX ARIVOS SANTONOS etc. Plerique eorum in officinis monetariis Haeduorum vel Sequanorum inter 50 et 30 a.C.n. facti sunt, sed pondus eorum ad denarium Romanum exigebatur. Qui hunc thesaurum publicarunt putant nobilem ducem Gallicum ibi habitasse atque aerarium militare constituisse, e quo stipendium militibus suis divideret et auxiliarios imperatos exercitui Romano praebere posset. Etenim auxilia quaedam Gallica exercitum Romanum adiuvare solebant. Praeterea in usu cotidiano commercii causa Galli tunc temporis potius parvis nummis aeneis conflatis utebantur, "potinis" hodie dictis, non quinariis, qui saepe in antiquis castris reperiuntur.
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Bassing spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 48°52′8″N 6°48′6″E • OpenStreetMap • GeoNames • "57053" apud INSEE |
Notae
recensere- ↑ PM Guihard et alii, De l'argent pour la guerre : le trésor monétaire de Bassing, L'archéologue 124 (février-mars 2013): 32-37.
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |